Quam feliciter huc migraverim, vir nobilissime, tum aliis ex rebus intelligo tum inde, quod literas a vobis accipio multo quam soleo recentiores, quales et illae fuerunt quas XXVII Iulii ad me dederas, pro quibus multum debeo; nam et benevolentis in me animi signa vivida continent et quae publicis in negotiis geruntur eorum me ignarum non sinunt.
Ego nunc Ratisbonam a nostris amissam2 tibi si nuntiem, serus sim, ut puto: solent enim volare talia. Causa mali partim ex tardis et saepe circa minima distractis Germaniae consultationibus, partim ex more vastandi agros, quod a Vinariensi3 contra hostem repertum in ipsum vertet, et fame copiis facta debilitavit eum in modum vires militis, ut oppugnandis Caesarianorum castris quanquam vallo non circumdatis impares essent.
Periti rerum non tantum in hoc malo mali acceptum putant, quin in bonum converti possit ad excitandos e veterno Germanorum animos, ut diligentius rebus suis consulant; quod quo fiat felicius eos, quorum maxime res in manu est, Gallicam non amicitiam tantum, sed et opem respicere video. Certe nunquam in regno vestro, ut arbitror, aut imperia regis adeo supra omnes exceptiones posita, aut tanta vis militum, aut tam facilis pecuniae inveniendae ratio, magna omnia ad socios sublevandos praesidia.
267
Pragam a Bannerio4 Arnhemioque5 captam praeproperus rumor attulerat. Vicina loca ab ipsis teneri constat. Turcarum copiae quo penetraturae sint, arrectis animis exspectamus. Sed sive in Poloniam bello jam Russico per viginti et quinque annorum inducias liberatam incumbent, eo minus metuendus erit Polonus6 Suedis, si ad exitum labentes inducias bello mutare voluerit, sive in Hungariam Austriamque se injicient, Banerio Arnhemioque occasionem rei agendae dabunt, tristem quidem Christiano nomini, sed, ut nunc sunt tempora, non praetermittendam.
Quae per Tellinam vallem transierunt copiae, quo abiturae sint, hinc Belgae, inde Germani speculantur, parati inter se auxilia mittere in eam partem, quae maxime laboratura est, quando satis intelligunt non posse gentem alteram sine alterius periculo vinci bellaque duo quidem esse nominibus, caeterum in eventum unum conspirare.
Thuano7 et Rigaltio8 rogo omnia officia deferatis meo nomine. Et vos et illos salutant mecum uxor, filius maximus9 et filiae10, quos omnes heic habeo. Salmasio11 spero aestatem hanc clementiorem fore et, ut est officiosus, plures illi pluresque indies amicos fore, contra injustos aemulatus praesidium et solatium.
Fragmenta Polybii12 et aliorum inter ea, quae a vobis ad instantem mercatum venient, avidus exspectabo.
Vale cum optimis fratribus13 et amicis.
Francofurti, VII Augusti novi Cal. anni MDCXXXIV.
T. Nob. addictissimus
H. Grotius.
Adres: A monsieur Monsieur Jaques du Puy.