Non miror, vir nobilissime, veteres me abs te accepisse literas, quippe quae scriptae Maii die duodecimo2, Iulio demum mense et quidem affecto ad me pervenerint, cum magno illae ambitu Hamburgo, ubi esse putabar, Francofurtum, ubi nunc sum, advenerint. Causa mutandae sedis fuit vir nostro saeculo maximus, Suecici regni cancellarius3, qui et literis valde honorificis me advocavit et benignitate summa excepit.
Non tam longe ab amicis Lutetianis absum, ut non eousque excurrendi sperem copiam fore.
Interim laetum erit cognoscere non modo, quomodo vos et Thuana domus4 et congerronum cohors valeatis, sed et quomodo res regis5 regnique procedant, quibus, ut debeo, omnia opto maxima. Est quod gratulemur et promotos per Lotharingiam Elsatiamque fines et cum Batavis foedus ex sententia confectum6 et nascentes citra ultraque Alpes et in ipsis Alpibus occasiones, quas in Francici nominis gloriam vertant non alias maiores regis exercitus. Quod hic maxime optatur est, ut detracta persona palam hostilia induatis in illos, quorum potentiam tam diu sub causae alienae nominibus carpitis. Abiisse spem, quae affulserat restituendae in regiam domum concordiae idque artibus factum Hispanicis intelligimus; quod ulciscendi, securitatique suae simulac publicae consulendi rationes cardinali7 inter eminentissimos eminentissimo non deerunt.
263
Conventum hunc more Germaniae cunctabundum ultro etiam turbat, qui non ad implendum sed ad explorandum conventum legatos suos misit, Saxo8. Nam et Magdenburgensem ditionem, quam Sueci armis peperere, filio suo9 repetit et omnes amicitias externas ut incommodaturas Imperio suspectat et oraculum doctoris Hoii10 consuluit responsumque accepit impium plane fore, si lutherani11 sacrorum suorum impetrent libertatem, ideo tantum sperni pacem ut Calvini sectatoribus bene sit. Quanto rectius Galli vestri, qui paci seu bello pariter se adjutores promittunt simulque et Saxonis et Suecorum et Romano catholicorum negotia agunt, calvinianis vero principibus insuper magnas mercedes dant annuas.
Et haec quidem Francofurti fiunt. Laborat interim graviter obsessa et praemunitionibus in partem exuta jam Ratisbona12, justo serius eo adventuris uti creditur, Wimariensi13 et Hornio14, si modo Caesariani, quod et potuerunt et debuerunt facere, vallo castra sua tutati sunt contra vim externam. Nam ut Banerii15 Arnhemiique16 copiae Silesiam incursantes, etiamsi prosperos vel maxime successus habeant, Caesaris filium ab obsidione ad parandam novo imperio gloriam expetita abducere queant, quis speret? Interim quam in partem detonitura sit illa ex Rheticis Alpibus procella, ἀποϰαϱαδοϰοῦμεν.
Ab Arschotii17 capite aversum periculum intelligimus, capucino fratre18 deprecante. Interim satis magno illi stat officium suum in opprimendis seminibus defectionis Hispano venditasse.
Omnia, quae votis expeti jus fasque est, tibi, fratribus tuis19 et amicis opto.
VII/XVII Iulii MDCXXXIV.
T. nob. addictissimus
H. Grotius.
Si rescribere vacet - et utinam vacet - mittantur literae ad mercatorem Belgam Sebastianum de Nouille20, hospitem hic meum, aut dentur Heufdio mercatori21, apud vos aulico, qui eas curaturus est.
Adres: A messieurs Messieurs du Puy, à la maison de monsieur de Tou, A Paris.
In dorso: Renvoier en: Julliet 1634.