eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1926. 1634 april 26. Aan J. Dupuy1.

    Procestria Anatomica2, vir clarissime, quae expetiveras, mitto, dignum sane et lectu librum et consideratu. Alterum, de quo scripseras, si ex mercatu Francofurtensi accepero, mittam ubi primum potero.

    Rigaltio3 pro Tertulliano plurimum debeo. Editio est elegans: notae breves sed judicii exacti, et, ut monueras, intersparsa libertate; praefationes nitidae et cultae.

    In Germania bellum omnes tales cogitationes aufert et pacis, quantum video, spes adhuc tenuis. Tantum est bello fruentium.

    Salmasius4 ad me scripsit hoc vere experturum se, an possit restitui lapsa valetudo; si nihil proficit, repetiturum Galliam. In Hollandia nuper unus et medicus et senator5 proposuit eruditis quaestionem, sitne finis vitae hominis cujusque definitus decreto divino: qua de re plurimi non admodum consentientia rescripserunt, quae edita puto ad vos quoque pervenient. Salmasius jam typographo dederat suam quoque super hac re sententiam6, aut potius omnis generis philosophorum ac theologorum placita; sed cum videret incalescere certamen, substraxit sua. Puto et apud vos non defuturos viros rerum divinarum humanarumque peritos, qui sua quoque cogitata proferant super quaestione antiquitus apud omnes prope gentes agitata. Haec curent quibus suo arbitratu disponuntur tempora. Mihi satis inde erit gaudii, si cognoscam bene valere ac rem gerere Bignonum7, Lussonum8, Cordesium9 amicosque alios, imprimis vero Thuanum10, cui me commendo quantum possum.

    Vale cum fratre11 et congerronibus.

    Hamburgi, XXVI Aprilis MDCXXXIV.

    Tuus toto animo
    H. Grotius.

    Adres: A monsieur Monsieur Jaques du Puy A Paris. Avecq un pacquet.

    In dorso: Renvoier.

    Notes



    1 - Hs. Parijs, Bibl. Nat., fonds Dupuy 583 f. 14. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 123; Ep. ad Gallos, p. 341.
    2 - Dit boek heb ik niet kunnen achterhalen.
    3 - De Franse geleerde Nic. Rigault; zie over hem III, p. 188 n. 2 en IV, no. 1495, p. 188 en n. 15 aldaar. Voor zijn Tertullianus-editie zie no. 1828, p. 111 n. 5.
    4 - Cl. Saumaise - Salmasius - was in 1631 te Leiden benoemd en daar in november van het volgend jaar aangekomen.
    5 - Joh. van Beverwijck; zie no. 1920, p. 238 en n. 6 aldaar.
    6 - Zie no. 1920, p. 238 en n. 11 aldaar.
    7 - Jérôme Bignon; zie no. 1867, p. 167 n. 16.
    8 - Guillaume Lusson, president van de munt en vriend van Grotius.
    9 - Jean de Cordes, schrijver van o.m. brief no. 1925; zie over hem no. 1742, p. 21 n. 8.
    10 - Jacques du Thou; zie IV, p. 2 n. 8.
    11 - Pierre Dupuy.