Agnovi, vir reverende, magna mea cum voluptate amicam manum, meique hujus gaudii participem Vossium2 feci, qui ex meo relatu non minus te amat quam si diu una vixisset.
22
Multum de communibus studiis inter nos contulimus et inter alios sermones delapsi sumus ad ea, quae de nomine Cainan apud Lucam curate scripsisti3. Fecit ut homo bonus non minus quam eruditus repudiatis aliorum etiam soceri sui4 sententiis faceret, quod ego feci, id est tibi accedere5. Utinam scriptum tuum cum defensione publici juris fiat. Si Lutetiae minus id licet, invenies hic, qui editionis curam suscipiant.
Hibernus Episcopus6 libello nuper evulgato de historia Godescalci7 Vossio controversiam movet. Existimavit Vossius Godescalcum affinem fuisse ei sententiae, quam Piscator8 et alii quidam novitii magistri de praedestinatione ita defendunt, ut Deum scelerum causam magis dicere quam sentire formident. At ille plane eum vult intra Augustini fines stetisse nec ulterius evagatum. Si usus impetrari possit ad tempus aliquod sub restituendi fide illorum, quae necdum edita super ista controversia te habere memini, et nescio an et alia insuper Sirmondus9 habeat, quem Vossius merito maximi facit, possent ea scripta aut hic edi aut certe ex iis lux aliqua illi historiae adferri. Plane pro certo habe, si quid est lectu dignum, quod apud vos aut edi per theologos non possit aut librarium non inveniat, qui sumptus facere velit, non defuturos hic, qui publicis utilitatibus inserviant. Pertinebit id simul ad ornandam scholam, felicibus sane initiis hic crescentem10.
Quod meas res satis adhuc fluctuantes tuis votis adjuvas, facis pro solita tua pietate atque humanitate. Sed tu rationes conturbas, qui, quod locis disjungimur, in tuum damnum refers, cum ego sim, cui id maximo dispendio constet. Et Richerii11 viri boni, tantum in multa senectute nimium facilis, et senatoris Loiselli12 mortem tecum doleo. Atque ita de me ac de litteris est meritus senator Hottomannus13, ut de luctibus ejus participare debeam.
Mirum si nunc in Brabantiam tertius e coelo cecidit Cato14. Nam apud nos
23
Hollandos proverbium est, in Brabantia homines quo vivunt longius, eo magis ad stultitiam proficere. Maximum omnes, quibus vera sapientia cordi est, lucrum fecerunt reperto libro viri incomparabilis Pauli Servitae15 praesertim de argumento tam nobili causaque alibi magnorum motuum apud nos etiam belli tam pertinaciter exerciti.Bodini opus16 supremum estne ut lucem speret? Quid vero molitur Rigaltius17, quid Sionita18. Nam Salmasium19 ob spem propinquam jam Batavis annumero.
A me in hoc rerum salo nihil exigendum est, nisi ut valeam; et tamen de Veritate Religionis nostri omnium, id est Christianae, liber jam tertium recuditur20. Utinam is, cui inscriptus est21, tam bene valeat quam ego; eum semper suo merito faciam maximi.
Vale, vir clarissime, cum amicorum grege.
Resalutant te nostri.
12 Febr. 1632.