Non facile dixerim, quanto mihi solatio fuerint geminae literae tuae2. Nam licet pro acerbo hoc casu videor mihi satis fortis, tamen mentiar, nisi agnoscam subinde etiam non magna occasione malum recursare animo. Quid mirum? quando quem amisi3, is erat, in quo post Deum ingravescente hac aetate mea, plurimum fiduciae mihi meisque reposueram. Ut non potuerint non acceptissimae esse literae, cum Salmasii4, et Cunaei5, tum imprimis tuae, quibus erigere animum moerentis voluistis.
Nescio autem, num ab luctu sit, an foeda anni tempestate, an immodico labore ac vigiliis, quod tribus mensibus male valuerim. Sex prioribus hebdomadis pedem domo non extuli, sex proximis unum illud potui, ut publici muneris caussa ingrederer Lyceum, quod vix lapidis jactu ab aedibus nostris abest. Sed videor mihi quotidie virium capere incrementa et appropinquat blandior adolescentis veris aura, quae meliora melioraque sperare jubet.
Atque haec eo etiam lubentius commemoro, ut caussam videas, cur pluribus literis tuis non responderim. Quarum postremis partim mihi tragoediam misisti
238
tuam, partim significas, ut locum quendam corrigi velis6. Simulac eas accepi, quia ipse exire non poteram, per filium7 arcessivi Blauwium8. Qui velle se excudere dixit, sed negabat id ullo modo ante proximas nundinas Francofurtenses fieri posse. Addebat nec se nec alium habere literas, qualibus Auriacus excusus, sed usurum quae proxime accedant, imo, nisi festinato opus putares, Francofurto tales procuraturum, quales petis.Video eius praelum fervere plurimis, pluraque sub manibus habere, quare vix puto ante duas hebdomadas orsurum editionem, nempe ubi ea absoluta, quae Francofurtum mittere cogitat. Sed ulterius si moram nectat, non patiar. Nec sane is est, qui calcaribus egeat, praesertim in tuis, unde certum lucrum, nisi vicinus Jansonius9, ut solet, minoribus excudat typis, quo minori pretio divendat.
Credo tandem acceperis filii τοῦ μαϰαϱίτου Reidanum10 uti et de termino vitae variorum responsa ad Bevervicium11. Epistolam eius12 nunc tantum mitto, quia decretum erat includere literis meis illustri Skyttio13 tradendis, ubi ad vos iturus. Sed ille jam mensem et ultra praeter exspectationem suam hic cogitur haerere. Video Bevervicium hoc agere, ut judicium quoque tuum perscribas, ipse autem tomo secundo inserat. Id quidem an placeat satis, nescio. Sed scio illud, Rivetum14, antehac theologiae apud Leidenses professorem, ubi legit judicium Episcopii15, dixisse se adversus illud scripturum. Et jam in eo totus esse dicitur. Salmasius, qui et ipse sententiam rogatus erat, et sic satis prolixum opus16 com-
239
posuit, negat se passurum, ut divulgetur. Nempe maligno adeo saculo metuit, ne et ipse vapulet. Etsi et alteram caussam habet. Seorsim legi sua malit quam ut in turba compareant. Credo, si Grotii vel Salmasii essent, quorum judicia promuntur, non invitus se quoque principibus permixtum agnoscat Achivis17. Nunc minuti quidem heroes et, ut sic dicam, dii patellarii, si modo dii, intercurrunt. Putavi tua interesse, ut hoc scires, etsi ea sis prudentia, ut istorum etiam nescius non sis scripturus quorum possit poenitere.Filius tuus18 jam ante hebdomades duas Amstelodamo discessit. Caussam nescio, sed maluissem mensem unum alterum remansisset, vel propter Blauwium, qui eum in mathesi instituere jam coeperat. Sed nihil fecisse arbitror, nisi ex parentum voluntate, quibus absque dubio sua ratio constat.
Uxori lectissimae et filio Cornelio salutem dicito, sed et Lindenbrogio19, si occasio erit.
Amstelodami XI Kal. Apriles.
Tuus totus
Ger. Jo. Vossius.
Adres: Amplissimo maximoque Hugoni Grotio. I.C. Hamburgum.
In dorso schreef Grotius: 20 Martii 1634 G. Vossius.