eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1912. 1634 februari 8. Aan G.J. Vossius1.

    Expertus pridem, vir praestantissime, quam difficile esset tragoediae et leges implere et virtutes assequi, opus primum puerili impetu in Adamo tentatum exsule2, juvenili deinde audacia in Christo patiente resumptum3, intermisi ad hanc usque aetatem desperatione assequendae laudis, nunc cum in eam partem vitae devenerim, quae ut venae est minus uberis, ita aliquem profectum judicii solet ostendere, ex Graecorum lectione, nescio quo modo, eo sum perductus ut rem, quam difficilem judicandam, experiendam tamen, ducerem4. Pro Graecis fabulis sacram sumsi historiam insignem eo, quod πεϱιπέτειαν habet et ἀναγνωϱισμὸν; mitto ad te, veterem meorum operum censorem, primum ut videas, deinde ut, si non displicet, ex Blavio nostro5 discas, velitne editionem suscipere, sed forma paulo augustiore, quali olim prodiit Heinsii Auriacus6, additis, ne librum parvitas

    232

    sua dedeceat, sacris poëmatis antehac editis7 et purgatis nunc ab erroribus, quae annotatos mitto.

    Mallet forte Blavius omne opus poëmatum a me recognitum et Gallicanis foetibus auctum praelo dare; sed quo minus talem editionem nunc moliar, multa me retinent, quorum aliqua facile tua conjectura assequetur inspecto salo, in quo adhuc sunt res meae, quae efficiunt, ut domi inimicos habens alios alibi parare non debeam, πϱοσφώνησιν ad Megistanum aliquem8 mittam propediem, nisi renuncies Blavio non integrum esse hanc editionem parare ad mercatum Francofurtensem.

    Video omnia mea in Germania ab omnis fortunae hominibus quaeri, quo magis spero vendibilem librum et hic fore et in Gallia, Anglia, Polonia.

    Vale, vir optime, cum uxore9 et liberis, quas et mea et mei salutant.

    8 Febr. 1634.

    Tuus ut semper
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 122. Tesamen met nos. 1914 en 1917 beantw. d. no. 1923.
    2 - Hvgonis Grotii Sacra in qvibvs Adamvs exvl tragoedia aliorvmqve eivsdem generis carminvm cvmvlvs consecrata Franciae Principi Ex Typographio Alberti Henrici, Hagae Comitatensi. Anno MDCI; Ter Meulen-Diermanse, no. 21.
    3 - Hvgonis Grotii tragoedia Christvs patiens. Lvgdvni Batavorvm, Ex officina Thomae Basson MDCVIII.
    4 - Het betreft Hvgonis Grotii tragoedia Sophompaneas. Accesserunt, Tragoedia ejusdem Christvs patiens, et sacri argvmenti alia, Ex editione anni MDCXVII recusa emendatiora. Amsterdami, Apud Gvilielmvm Blaev, MDCXXXV; Ter Meulen-Diermanse, no. 157.
    5 - De Amsterdamse cartograaf en uitgever Willem Jansz. Blaeu.
    6 - Danielis Heinsii Avriacvs, siue libertas Savcia. Accedunt eiusdem Iambi Partim morales, partim ad amicos, partim amicorum causâ scripti. Lvgdvni Batavorvm, Apud Andream Cloucquium, sub signo Angeli Coronati. Anno M.D.CII.
    7 - Zie Ter Meulen-Diermanse, no. 157 Contenu; verder is opgenomen de editio princeps van Baptizatorvm pverorvm institvtio alternis interrogationibus & responsionibus. Ex Belgicis rhytmis, quos in carcere Hagiensi Hvgo Grotivs fecerat, ab auctore Latinè reddita; Ter Meulen-Diermanse, no. 78.
    8 - Het werk is opgedragen aan G.J. Vossius.
    9 - Elisabeth Junius, Vossius' tweede vrouw.