eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1917. 1634 maart 11. Aan G.J. Vossius1.

    Nuper2 ad te, vir clarissime atque optime, tragoediam quandam recens mihi

    236

    natam miseram, per praesidiariae navis praefectum Coddium3, qui nunc ad nos reversus est. Miseram etiam per Hertochfeldium4 loci unius emendationem. Exspecto autem primum judicium tuum, ut, si quid mutandum censes, mutem; deinde et illud, an ibi edi possit alioqui alium, minus certe idoneum, typographum in Germania quaesiturus. Voluissem potuisset edi in tempus mercatus Francofurtensis; id nunc video vix esse, ut obtineatur. Causa autem festinandi mihi non fuerat alia quam quod ex promisso dedicandi operis aut opusculi alicujus reus tenerer et in jure cautum habeamus plus eum solvere, qui citius solvit.

    Tibi tuisque, ut omnia optime procedant, ego, uxor, filius5 optamus.

    Vale, vir praestantissime.

    Hamburgi 11 Martii novi Kalendarii, 1634.

    Tuus toto animo
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 123. Tesamen met nos. 1912 en 1914 beantw. d. no. 1923.
    2 - Zie no. 1912, p. 231; vgl. ook no. 1914, p. 233.
    3 - Willem Codde van der Burgh (± 1600-1666).
    4 - Vgl. no. 1916, p. 235 n. 5.
    5 - Cornelis, die bij zijn ouders te Hamburg verbleef.