eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1923. 1634 april 5. Van G.J. Vossius1.

    Duae propemodum, vir amplissime, hebdomades sunt, cum ad te literas exaravi2. Etsi autem sciam, ut non philosophi solum sed prope omnes scholastici ambulant, tamen jam eas spero a Cassio3 acceperis. Paucis post eas scriptas diebus Blauwius J.C.4 me convenit seque omnia dixit comparare malle ex animi tui

    241

    sententia eoque animo jam scripsisse Francofurtum, ut illius notae mittant typos ac expetiisti; sed dubitare continuo coepi, utrum tanti tam leve characterum discrimen putares, ut Blauwium propterea paulo minoribus edere jam paratum differre negotium velles. Interea respondi me super ea exquirere velle sententiam tuam.

    Et sic quoque scribendo ac rescribendo una altera hebdomas abiit. Quod molestiae devorandum tibi erit vel potius illi, cui accelerandae editionis spem fecisti.

    Nescio, an ut debui jam ante trimestre de Zorgiis adolescentulis5 ad te scripserim, an hoc, ut metuo, morbo meo in oblivionem venerit. Summa eorum, quae vel scripsi vel scripsisse oportuit, ista erat. Patruum eorum, qui hic habitat6, paratum esse in domum suam eos recipere pariterque animatam esse conjugem7, quae attendere possit omnia munditiem spectantia; sese aiebat patruus curaturum caetera studiis exceptis, quae haurient a praeceptore8 non longe ita ab aedibus Zorgianis habitante. Huic toto prope die aderunt cum decem vel circiter adolescentulis aliis, quibus instituendis fidelem operam navat. Mihi id consilii non improbatur.

    Hac hebdomade jam longius aliquanto ab aedibus meis procedere coepi, cum ante pedem non ulterius domo efferrem quam in propinquum Lyceum nostrum. Nempe augent in dies vires.

    Putabam ego ea mente Petrum tuum9 Amstelodamo migrasse, ut intra mensem Hamburgum se reciperet. Videor enim tale aliquid audisse, sed cognatus tuus Hartigfeldius10 retulit mihi ante diem unum alterum literas se accepisse a fratre tuo11, ex quibus cognoscat malle, ut Amstelodamum redeat, ac uti coepit, porro utatur seniori Blauwio in mathesi doctore. Hoc si est, satius fuerat remansisse. Nam Blauwio scio id commodius esse hyeme quam aestate ob turbam, quae de die domum ejus frequentat.

    Si redeat fillius, nuspiam melius puto vivat quam in aedibus Corvini12. Is kalendis Maii huc migrabit ac domicilium habebit, ut Lyceo nostro, sic aedibus meis vicinum; scio Corvinum omnia tua causa velle. Quare facile spero, hac in re ad paucos menses gratificabitur, dum idem tibi videatur. Nam ut ad Ostdorpium13 rectorum redeat filius, vix fieri potest, quia id nimium ei incommodat. Causas exposuit, quibus mihi fidem faceret. Nec obtrudi ei potest invito. Caput querimoniae erat, quod colloquiis ejus cum famulitio operae domesticae impedirentur, familiaritate item cum classicae scholae pueris disciplina sibi difficilior redderetur. Non ibo per omnia excusatum filium; sed tamen, quid mirum, si filius adolescentulus more ejus aetatis colloquia et lusus cum domesticis quaerat? praesertim cum vivat apud

    242

    hospitem, optimum illum virum et tui amantem, sed gravem et exigui sermonis ac fere valetudinarium. Laetiora ei omnia apud Corvinum erunt et in propinquo domus nostra tam benevola, quam si arcto ei sanguine juncta foret. Plura, hoc est domo mea, offerrem, nisi arcte ob liberorum multitudinem habitarem et filio etiam tuo alterum magis expedire arbitrarer. Sed si de Corvino non cadet ex animi sententia, tamen opera dabitur a nobis, ut aliter ei consulatur.

    Amstelodami

    MDXXXIV

    Nonis Aprilibus.

    Tuus totus,
    G.J. Vossius.

    Qui hasce literas tradit est illustris Johannes Skitte14, L. Baro in Duderof etc. maximus natu trium fratrum15, quorum minimus ante mensem et quod excurrit Hamburgo ad nos profectus studiorum causa. Juvenis est eximiae probitatis literarumque cultor literatorumque omnium amantissimus, tui imprimis nominis et cultor et admirator. Eique sic poscenti literas has sic deferendas dedi, quas alioqui traditurus essem tabellario. Nempe arbitrabatur meliorem sibi occasionem fore compellandi tui, si literis meis tibi commendaretur. Quod facio libens; nimirum nihil aliud ei in votis, quam ut conspicere te detur, simul semel iterumque, dum Hamburgi pauculis diebus subsistit, compellare te possit; quod tam minutum negare nulli soles, nedum huic grave sit hoc praestare et generose nato inque summas spes educato et mihi longe carissimo.

    Uxori ab uxore16 salutem dicito et omnibus tuis.

    Iterum Vale.

    Notes



    1 - Gedrukt Vossii Ep., p. 255. Antw. op nos. 1912, 1914, 1917; beantw. d. no. 1929.
    2 - No. 1920 dd. 22 maart.
    3 - Christian Cassius; zie no. 1902, p. 215 en n. 9 aldaar.
    4 - Dr. Johan Blaeu (1596-1673), jurist, cartograaf en uitgever te Amsterdam, zoon van Willem Jansz.
    5 - De zoons van de te Hamburg overleden vriend van Grotius, Leonard van Sorgen; zie no. 1869, p. 169 en n. 5 aldaar.
    6 - Clemens; zie no. 1890, p. 203 en no. 6 aldaar.
    7 - Cornelia van Heemskerck (1595-1639), met wie Van Sorgen in 1622 te Amsterdam in het huwelijk was getreden; zij woonden op het Singel.
    8 - Niet geïdentificeerd; de Palatius van no. 1890?
    9 - Vgl. no. 1922, p. 240 n. 2.
    10 - Dr. Jan van Hartoghvelt? Zie no. 1916, p. 235 en n. 5 aldaar.
    11 - Willem de Groot.
    12 - Johannes Arnoldi Corvinus. Na zijn gevangenneming te Leiden en verbanning (zie IV, p. 20 n. 1.) teruggekeerd had hij zich te Amsterdam gevestigd.
    13 - Franciscus Osdorpius; zie no. 1862, p. 156 en n. 5 aldaar.
    14 - Johan Skytte, de oudste zoon van de gelijknamige vader; zie volgende noot.
    15 - De in Voss. Ep., p. 256 onder no. CCXIX afgedrukte brief is niet - zoals aldaar vermeld - aan Grotius gericht doch aan Johan Skytte; deze was ondanks zijn eenvoudige afkomst raad van Gustaaf II Adolf geworden en tot baron verheven. Zijn diensten werden gebruikt in gezantschappen naar Moskou, Engeland, Nederland en Denemarken; hij overleed in 1648. Johan Skytte was de vader van Johan, Bengt en Jacobus, die alle drie leerlingen van Vossius zijn geweest; vgl. de brief van Skytte aan Vossius dd. 1 mei 1631 in Voss. Ep., p. 142 no. CCXVIII.
    16 - Elisabeth Junius.