eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1929. 1634 mei 26. Aan G.J. Vossius1.

    Vir praestantissime,

    Invitatus saepe ab illustrissimo Sueciae cancellario2, ut ad ipsum venirem, in itinere ipso eram, cum ad me perlatae sunt tuae literae, quas nonis Aprilibus Iohanni Skytte3 dederas4. Dolet, quod nobilissimus ille juvenis me jam digresso Hamburgum venerit. Suave mihi fuisset cum ipso, ut ante cum fratre ipsius5,

    250

    sociare sermones de studiis communibus. Duce quidem ille opus non habet te optimum nactus ad omnes literas ducem, sed tamen inanes non sunt multorum hortatus etiam apud sponte sua bene currentes.

    Et illud incommode mihi accidit, quod Rhedani latina historia6 me absente Hamburgum perlata est, ita ut solari desiderium meum amissi carissimi juvenis7 illo praestantis ingenii foetu nondum potuerim.

    De Sophompaneo nostro8 miror, nihil esse quod me moneas. Id enim vereor, ne totum opus minus probantis sit. Quando mercatus vernus hujus, in qua nunc sum, urbis9 jam transiit, satis tempori editio sub autumnalem mercatum parabitur. Vide, an vendibiliorem librum facere possit haec addita praedicatio: ‘Tragoedia, in qua pii praesidis mores describuntur’, aut simile quid. De typis non sum nimis anxius; permitto totum hoc tuo Blaviique10 judicio.

    Adolescenti Sergio11 mater Emdae praeceptorem reperit. Petrus noster12, ubi primum valetudo tulerit, volo sphaerica et quae ad navigationem pertinent discat sub Blavio, si potest; si non potest, sub quovis alio.

    Reddi te publicis utilitatibus plurimum gaudeo et spero ex labore eo non parum tibi ad moestitiam levamenti fore.

    Vale, vir optime, cum conjuge13 et liberis.

    Francofurti, 16/26 Maji, Anno 1634.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 123. Antw. op no. 1923.
    2 - Axel Oxenstierna; vgl. no. 1928, p. 248 en n. 8 aldaar.
    3 - Zie no. 1923, p. 242 n. 2.
    4 - No. 1923.
    5 - Jacob, de schrijver van brief no. 1937. Vgl. ook p. 233.
    6 - Belgarum aliarumque gentium annales, auctore Everardo Reidano; Dionysio Vossio interprete: Lugduni Batavorum MDCXXXIII; vgl. no. 1895, p. 206 n. 8.
    7 - Vossius' zoon Dionysius, geb. 1612, was op 25 oktober 1633 na een kortstondige ziekte overleden.
    8 - Hvgonis Grotii tragoedia Sophompaneas. Accesserunt, Tragoedia ejusdem Christvs patiens, et sacri argvmenti alia, Ex editione anni MDCXVII recusa emendatiora. Amsterdami, Apud Gvilielmvm Blaev, MDCXXXV; Ter Meulen-Diermanse, no. 157. Vgl. no. 1912.
    9 - Frankfurt.
    10 - Dr. Johan Blaeu; vgl. no. 1927 en no. 1923, p. 240 en n. 11 aldaar.
    11 - Ik vermoed, dat hier ‘Sorgio’ gelezen moet worden; bedoeld is dan een der zonen van de te Hamburg overleden Leonard van Sorgen; vgl. no. 1879, p. 185 en nn. 5 en 7 aldaar.
    12 - Over Grotius' zoon Pieter zie no. 1793, p. 73 n. 5 en no. 1922, p. 240 en n. 2 aldaar; vgl. ook no. 1924. Blavius is Willem Jansz.; vgl. p. 241.
    13 - Elisabeth Junius.