Literae tuae, frater optime, quas 24 Aprilis et quas 5 Maji ad me dedisti, ad me transmissae sunt Francofurtum, quo diu invitatus ab illustrissimo cancellario2 tandem veni. Excepit is me perbenigne.
De Belgicis poëmatis3 nihil habeo quod a te dissentiam. Memini me et in patriae linguae versus traducere hymnos, qui in Ecclesia Romana cantantur plerosque4. Sed ubi inveniri possint nescio, nisi forte apud Mathaei Bloemii haeredes5.
249
De Corvini6 morte tristis est mihi nuntius. Erat is inter remonstrantes minime novator.
Petrus noster7, ubi tulerit valetudo, sphaerica discere debet, si a Blavio8 non potest, ab alio quovis; scio enim Amstelodami et sphaericorum et nauticorum magistros non deesse. De Diderico9 etiam pridem, quid velim, scripsi.
Robertum Audartium10, amicum meum summum, cogi contra Ecclesias Gallicanas judicio experiri doleo. Multo maluissem illum transactione potuisse aequum consequi. Nunc quando evitari lis non potest, ejus curam tibi, ut antehac feci, iterum commendo.
Parentibus nostris11, uxori tuae12 ac liberis et amicis omnia ut prosperrima eveniant opto.
16/26 Maji 1634, Francofurti.
Si Belgica poëmata edantur, vide an non rectius sit omitti querelam de Ecclesia13, qua tot sectas offendi.
Tui studiosissimus frater
H. Grotius.