eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    248

    1927. 1634 mei 16. Van G.J. Vossius1.

    Hugoni Grotio, S.P. Hamburgum.

    Sic primo promiserat Blauwius2 summum abhinc duabus hebdomadis accepturum se Francofurto typos novos et elegantes, quibus ex animi sententia excudantur sacra tua poemata3. Sed nunc significat haberi eos demum posse intra quatuor hebdomadas, propterea quod quaecumque ad nundinas misisset, tardius eo pervenerint; in causa esse, quod dux Nieuburgicus4, novum ac grande vectigal imposuerit mercibus, quae Duseldorpio Coloniam, inde Francofurtum devehi soleant. Eapropter hebdomades aliquas fuisse famulo suo Coloniae subsistendum, priusquam libri aliaque eo deferrentur. Certo autem addixit intra quintam hebdomadem se auspicaturum editionem. Id ego significandum putavi eunte ad vos docto ac prudenti viro, ephoro liberorum illustris familiae Skyttianae5.

    Alia etiam adderem, si die uno praescissem de ejus discessu. Sed hac hora ei abeundum intelligo. Quare desinam, ubi adjecero, mediocriter nos omnes hic valere eademque sperare de te, uxore, filioque6, quos omnes mei salvere jubent.

    Amstelodami,

    Postr. Idus Maias.

    an. MDCXXXIV.

    G.J. Vossius.

    Notes



    1 - Gedrukt Vossii Ep., p. 263.
    2 - Dr. Johan Blaeu; zie no. 1923, p. 240 en n. 11 aldaar. Vgl. ter zake no. 1923, p. 241.
    3 - Hvgonis Grotii tragoedia Sophompaneas. Accesserunt, Tragoedia ejusdem Christvs patiens, et sacri argvmenti alia, Ex editione anni MDCXVII recusa emendatiora. Amsterdami, Apud Gvilielmvm Blaev, MDCXXXV; vgl. no. 1912.
    4 - Wolfgang Wilhelm (1609-1653; geb. 1578), hertog van Neuberg en Jülich-Berg.
    5 - Zie no. 1923, p. 242 n. 2; de gouverneur is mij niet bekend.
    6 - Cornelis.