281
Venit ad me hodie Lomelius2 cum literis tuis3 gratissimis, ut semper, nisi qua parte pro minore quam virtutibus tuis debetur amicitiae nostrae testimonio gratias agunt nimium liberaliter. Tu qui ista dicis, quid mihi tot tuis obstricto meritis dicendum relinquis? Nimirum silentium mihi injungis, quo res maximas colimus.
Lomelius ille et tua commendatione et Grotenhusii4 Pelsiique5 propinquitate et suis paternisque6 virtutibus erit mihi semper in amicorum non vulgarium classe.
Blavius7 si, quam in Sophompaneam8 admisit culpam, filii mei9 institutione resarcit, plus mihi accedet quam perierat. De eodem filio gaudio mihi est intelligere quae nuntias ea fide, quam saepe expertus sum: alios omnes blandiri facile adducerer, ut crederem, de te nihil nisi verum exspecto, nisi forte amor te in meos decipit.
Iuris aliquid delibare illum non nolo. Caeterum maxime cupio ab eo τὰ σφαιϱιϰὰ, πλοιϰὰ, ἐμποϱιϰὰ non disci sed perdisci. De moribus ejus certiorem fidem habere non possum quam quod te tuosque libentius quam alios accedit.
Grammatica tua10 recognoscere aveo. Skyttio patri11 multum debeo, filios12 et amo et partim colloquio, partim operibus13 notos plurimi facio. Sed operi a me non lecto testimonium praebere qui possum? Οὐ πϱέπει. De rege14 ipsius hoc nuper feci epigramma ponendum quo loco ille admirabili fortitudine Rhenum transiit.
Sarmatiae domitor geminae Gustavus ad Alpes Codano vincens venit ab usque sinu. Vistula quem dominum cognorat et Albus et Ister, Transtulit heic illum supplice Rhenus aqua.Magni cancellarii15 in me humanitatem satis praedicare non possum.
Vale, vir optime atque amicissime, cum uxore16 et liberis. Nostri omnes vos salutant.
9/19 Septembris 1634.
Has literas dixit Paulus Pelsius, qui mihi pro jure amicitiae saepissime et nunc
282
quoque adest, missurum se ad filium suum17, ut is hanc occasionem te salutandi tibique innotescendi habeat.Tibi addictissimus
H. Grotius.