Illustrissime et Excellentissime Domine,
Qua de re scripseram nuper, scriptionem repeto, a V. Cl. Elia Diodati2 rogatus, quicum amicitia mihi est vetus ab annis viginti et ultra. Dn. de Villeroy3, magni vir iudicii semper eum fecit plurimi et tractandis civilibus negotiis maximis idoneum existimavit. Usi eius opera et postea cancellarius Sileriacus4 aliique. Etiam cardinalis Riceliacus in Germania illi res tractandas mandavit ipsumque suo merito magni facit carumque habet.
361
Quod petit est pecunia D. Raschio5 necessario tempore credita. Eam si auctoritate Illustrissimae Excellentiae vestrae consequetur, quanquam nihil nisi suum consequetur, pro beneficio accipiet et quo est animo, si qua se det occasio, gratum se praestabit.
Restat, Illustrissime et Excellentissime Domine, id optem, ut quamplurimis benefaciendi semper Illustrissimae Excellentiae vestrae benigna sit occasio.
IV/XIV Martii MDCXXXV.
Illustrissimae Excellentiae Vestrae
devotissimus cultor
H. Grotius.