Postremum, frater dulcissime, scripsisse tibi me arbitror, ad regem2 cum proficiscerer, ad quem me a vico Lupara Parisiensi curru regio deduxit missus in hoc dux Mercurius3, principum eruditissimus. Transii, qui rarus honos, per armatas turmas et cohortes regias. A rege, antequam loquerer amplexu amico exceptus et jussus caput tegere. Multa rex mecum locutus est, multa dedit signa amici animi, etiam cum filium meum4 ad salutationis officium admitteret. Huc reversus principes salutavi regii sanguinis, a principe Condaeo5 singulari benevolentia et veteris amicitiae recordatione exceptus.
Venit ad me his diebus Meunerius6, qui apud Stoutenburgium7 vixit, multum rogans, ut ab haeredibus mea commendatione aliquam mercedulam fidei suae magno constantis et viginti annorum operae extricaret. Ego, qui non libenter res pecuniarias attingo, in quibus scio quam acer sit nostratium sensus, tamen nolui plane preces ejus rejicere. Ostendit mihi testamentum vetus, in quo illi pro
370
sedecim annis honorarium aliquod relinquitur. Verum id testamentum seriore abolitum est, in quo nulla Meunerii mentio, nisi quod ipse in generali legato eorum, quae aliis debebat, se quoque comprehensum vult, si non ex contractu exserto, certe ex aequo et bono creditorem. Ostendit mihi et rationes a Stoutenburgio subsignatas. Vide, an depactio aliqua cum bona haeredum gratia fieri queat, alioqui satis mihi negotiorum est, ut ista privata suscipere non cogar.Sophompaneas noster8 nolo differatur diutius. Ni jam edit Blavius9, nihil ultra meum exspectet. Tenta eum etiam, an edere velit ἀνέϰδοτον fratris Pauli de inquisitione10, possent adjungi edita ejusdem, sed non satis omnibus nota opuscula, de asylis11, Historia controversiae Venetae cum Pontifice12, Considerationes ad eandem controversiam pertinentes13, quibus addi possit nondum vulgata P. Fulgentii illarum Considerationum contra oppugnatores defensio14. Habeo et ejusdem Fulgentii15, quo nemo fuit P. Paulo conjunctior, Vitam P. Pauli16, sed dubitant amici, an sine periculo Fulgentii, qui nunc etiam vivit, edi possit.
Privata nostra ut curare, sicut soles, pergas rogamus te quantum possumus, et ut nobis vicissim, si quid opis nostrae est, injungas.
Haec ubi scripseram, venit me domi meae salutatum Condaeus princeps, maxima benevolentiae testatione. Haec, tibi quae scripsi, velim et sibi scripta putet pater optimus cum matre17. Hucusque scripsi inter literas, cum subito nobis Maria18 nostra eripitur, non diu cum morbo nec gravi colluctata, et incerta mortis causa. Nobis restat ad Dei voluntatem nos componere et his quoque rebus recte uti. Dedit omnibus pie moriendi exemplum.
16 Martii 1635.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.