Legatum me huc venisse reginae2 regnique Suedici nomine, Vossi doctissime et amicorum optime, puto jam nuntiatum illic esse vel a bene mihi volentibus vel ab inimicis, qui quae nolunt non praesentia tantum, sed et eminus posita vident.
Hoc igitur omisso dicam regis3 summam fuisse in me benevolentiam magnaque ab eo documenta data, ipsi hunc meum in fines suos cum honore non vulgari reditum longe esse gratissimum. Bignonius4, Thuanus5, Cordesius6, justae satis causae cur Lutetiae aliquis, quamvis privatus, quam alibi honoratus malit vivere, te amant tuique in omni sermone meminerunt.
Tu quid nunc agas, fac sciam; imo fac sciamus omnes. Pastores reformati jam sex e praecipuis me salutarunt; mirum quanta ex rebus adversis nata ipsis sit animorum conversio. Unitatem Evangelicorum optant et quantum in ipsis est voce, scriptis, promovent omnes. De dogmatibus controversis sentiunt lenius quidam, ita ut non dissimulent se Melanchthoni7 magis favere. Sed de Anglia non scio unde acceptis rumoribus mira sibi fingunt: reduci simulacra, superstitiones diu abolitas; ad papismum vix tantillum restare. Refello et dico haec ex nimio puritanorum in episcopos odio proficisci. Auctores suae credulitatis laudant Subizii8 literas. Ex his, qui Anglicana hic gerunt negotia, longe alia intelligo atque iis potius credendum urgeo.
384
Blavius9 spero commissae sibi tragoediae10 meminerit. Meum Petrum11 tibi commendo, partem quartam sobolis, cujus quinta fuerat. Unica enim restat filia12, erepta hujus aevi miseriis minore13, subito quidem, si morbi quatenus apparebat naturam et medicorum judicia respicimus, at ex proviso, si ipsius spectamus animum morti pridem paratum. Ego hoc damnum et uxor sic ferimus, ut non ignaros malorum decet: et quomodo tuum, ut ferres14, optavi, nec dubito, quin impetraverim.
Vale, vir praestantissime, uxor et liberi nostri tuam15 ac tuos amantissimo animo salutant.
Lutetiae, 23 Martii 1635.
Tuus animo toto
H. Grotius.