eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2027. 1635 maart 25. Van C. Salmasius1.

    Tuae2 me in eo deprehenderunt, vir amplissime, cum pararem te praevenire, sed expectarem diem εἰσελασίας tuae, ut possem tibi certius gratulari reditum hunc in patriam meam tuum cum tanta pompa et honore, non tamen maiore tuis meritis, quae quantamcunque gloriam non aequare, sed et superare ex infinito valeant. Id me agitare animo, cum tuae oppresserunt, testabitur tibi Puteanus noster3, cui me hoc facturum significaveram4 statim atque intellexissem te a suburbio in urbem ingressum. Quod multi in longam diem futurum aut omnino non futurum hariolabantur. Scis Sabinos quod volunt solitos somniare. Non poteras porro gaudii tui participem alium facere, qui magis ex animo te eo mactatum esse gauderet. Sciebam iam antea, quid virtus tua summa summaque doctrina mererentur, et dolebam tam indigne utramque ab illis haberi, qui neutrius capax pectus haberent, ideo in alio inviderent, quod in se non esse viderent. Nunc in eo es loco, ut ex alto despicere possis quae nunquam magni fecisti, utque illi suspicere te inviti debeant, qui hactenus timuerunt te potius quam contempserunt.

    Quod ad me attinet, vivo hic adhuc spiroque; sed tantum temporis me in his locis futurum, quantum hucusque fui, vix spero. Cum crederem iam oppressam invidiam aut saltem delassatam, ecce denuo viribus resumptis et animis fortior resurgit. Omnes animi generosi copias in pectore denuo et ipse convoco, ut alacrior illis resistam. Tot tamen tantaque sum passus, quae, si traderes imbecilliori stomacho ingerenda, nunquam concoqueret. Sed haec aliquando coram melius, si Deus dabit, ut haec unquam in os tibi possim. Certe durum est, quod amici omnes postulant et pro iure suo veluti exigunt, ut hic aere valetudini meae et meorum infestissimo, inter homines infensissimos, procul ab se, procul a parentibus5, invidiae undique telis obiectus durem. Patiundum tamen est, quoniam ita volunt.

    In Militia nunc Romana sum6, quam ut tractarem et Gallica quidem lingua, quidam ex proceribus nomine Principis, quia iubere poterant, cum rogarent, obti-

    386

    nuerunt. Maluissem latine scribere. Non rerum, sed verborum inopia laboro quae latine eam materiam persequuto sponte se dedissent ultro ambientia poni. Nunc ignota conquirentem et vi trahentem vix subsequuntur. Evici tamen, ut potui, maximas difficultates, et militiam nostram cum veteri non inutiliter comparavi. Vestiaria7 interea iacet. Ex occasione id mihi susceptum vetus argumentum, cum per valetudinem maiora aggredi nec luberet nec liceret. De Epigrammatis Graecis8 cum in eo resciscam te esse, ut otio abundes ad eam rem curandam, submittam tibi omnes emendationes meas. Sed otio etiam mihi opus ad eas colligendas, quo nunc careo.

    Vale, vir amplissime, et me, ut solitus facere, amare perge.

    Leydae, VIII. Kalend. April MDCXXXV.

    Notes



    1 - Gedrukt Salmasii Ep. liber I, p. 154; ep. ad Gallos, p. 467. Antw. op no. 2004.
    2 - No. 2004.
    3 - Pierre Dupuy.
    4 - Niet in de Salmasii Epistolarum liber.
    5 - Bénigne de Saumaise, heer van Tailly, Bouze, Saint-Loup (†1649) en Elisabeth Virot.
    6 - De re Militari Romanorum liber. Opus posthumum. Lugduni Batavorum 1657.
    7 - Niet verschenen; vgl. no. 1950, p. 276 en n. 9 aldaar.
    8 - Vgl. no. 2004, p. 356 en n. 1 aldaar.