eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2004. 1635 maart 9. Aan C. Salmasius1.

    Cum et malis meis te sciam indoluisse semper, summe vir, et optasse mihi

    355

    fortunam clementiorem, neminem habeo, quem participem potius facere debeam eorum, quae mihi laeta contingunt, quam te tam candide et sine fuco amantem mei.

    Legationem mihi per cancellarium Suediae2 libera ad hoc potestate instructum pro regina3 regnoque Sueciae injunctam haud dubie audieris; nam et eos, qui bene nobis volunt, et eos, qui invident, ista latere non solent.

    Dies jam sunt octo, cum ab oppido Dionysiano in urbem εἰσήλασα missis, qui me deducerent, a rege4, Estraeo, Franciae marescallo5, et comite Brulono6, regis admissionali, cum carruca regis et reginae7 multisque aliis. Postea ad me privatim rex misit comitem Nancaeum8, qui ipsius in me testaretur benevolentiam, et gaudium, quod mihi potissimum, quem magni faceret, haec obtigisset legatio, bono publico regni utriusque, ut confideret, futura.

    Nudius quartus iter medium confeci inter urbem et Silvanectum. Mane postero missus a rege dux Mercurius9 cum Brulono me per armatas cohortes turmasque - honos is summus habetur - medium ad regem deduxit; a quo auditus sum non tantum μετὰ πολλῆς φαντασίας, ut regales legati solent, sed et cum multis animi benevoli regis in me testationibus.

    Ubi nunc prima negotiorum confecero, spero tantum mihi otii fore, ut ad literas nostras receptus mihi sit aliquis. Et cum publico hac quoque in parte prodesse cupiam, vix video tamen, quid potissimum vulgare debeam.

    Notae in Evangelia10 res est hoc saeculo adeo pertinaciter sua quoque tuente odiosa maxime. Meministi epigrammatis11, quod Scaliger12 ea de re ad Thuanum13 scripserat.

    Historia Batavica, etiamsi a me simplicissime scripta, malignos reperiet interpretes. Quid si ad nugas potius, sed non indoctas revertar et edam latine epigram-

    356

    mata Planudeae collectionis14? Sed illud me moratur, quod multa sciam abs te ex codicibus emendata, quae mendosa vertisse nolim; tibi ut hoc molestiae injungam tot studiis occupato, ut illa ad me mittas, non audeo exspectare; dum tu illa cum accessionibus des in publicum, longum est, praesertim cum et aequum sit et ipse cupiam ea, quae sunt de Ecclesiae ritibus quaeque in Arnobium15 et Tertullianum16 habes, prius communis usus fieri; nam quod ad Rem Vestiariam pertinens nunc te moliri audio17, spero brevem majorum ἐγϰοπὴν fore. Et tamen sic quoque bonae te fidei ostendes, qui vetera nomina expungis.

    Dolet mecum Aubertinus18, vir magnae eruditionis et candidi animi, subtracta abs te luci, quae de fatali aut ἐφ᾽ ἡμῖν vitae exitu scripseras19. Si omnium talia essent, quale est ipsius ingenium, flagitarem talia abs te; nunc ἐπέχω, praesertim cum et Vossius tacendum sibi existimaverit.

    Vale, vir mihi in primis culte ac colende semper.

    Lutetiae Parisiorum, 9 Martii 1635.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 134; Ep. ad Gallos, p. 368. Beantw. d. no. 2027.
    2 - Axel Oxenstierna.
    3 - Christina, koningin van Zweden.
    4 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    5 - François Annibal, hertog van Estrées; zie no. 1990, p. 335 n. 11.
    6 - Betreffende de graaf van Brulon zie no. 1978, p. 316 n. 1.
    7 - Anna van Oostenrijk.
    8 - Edme de la Chastre; zie no. 1994, p. 341 n. 5.
    9 - Louis, hertog van Mercoeur; zie no. 1997, p. 346 n. 3.
    10 - Annotationes in libros Evangeliorum (= Annotationum in N. Testamentum tomus I), Amsterdam 1641; Annotationum in Novum Testamentum tomus II, Parijs 1646; Annotationum in Novum Testamentum tomus III, Parijs 1650. Zie Ter Meulen-Diermanse, nos. 1135, 1138, 1141.
    11 - Jac. Augusto Thuano, Notas in Novum Testamentum efflagitanti. O Musas et nos parili complexus amore, Musarum et nostrum dulce, Thuane, decus; Pro quo non dubitem totas ex ordine noctes, Noctibus et totos continuare dies; Quid me divini velo summota silentii Legis Apostolicae tangere sacra iubes? Ecce profanorum maculas abolere parantem Impatiens veri non tulit invidia. Scilicet in vero verum patienter amabunt, Qui verum in nugis non potuere pati. Illorum si luce sua praestringit ocellos Sol meus, uret eos sol meus igne suo.
    12 - Joseph Justus Scaliger (1540-1609), vermaard klassiek filoloog.
    13 - De in 1617 overleden historicus Jacques Auguste de Thou.
    14 - Verzameling Griekse epigrammen genoemd naar een Byzantijns geleerde Manuel Planudes (1260-1310; Maximus was zijn monniksnaam); deze verzameling, Ἀνϑολογία διαφόϱων ἐπιγϱαμμάτων, gaat terug op oudere Griekse collecties. De Nederlandse filoloog Jeronimo de Bosch (1740-1811) bezorgde een uitgave van de 7 boeken der Anthologia Planudea met de vertaling van Grotius: Anthologia Graeca cum versione Latina Hugonis Grotii edita ab Hieronymo de Bosch. Ultrajecti e typographia B. Wild & J. Altheer, MDCCXCV ss.; in dl IV zijn de - eveneens voordien onuitgegeven - aantekeningen van Salmasius opgenomen. Zie Ter Meulen-Diermanse, no. 534 en remarques; over Planudes zie verder Pauly-Wissowa, Real. Enc. d. Class. Altertumswiss. XX, kol. 2202 vv.
    15 - Arnobii Afri, adversus Gentes, Libri VII cum recensione viri celeberrimi Cl. Salmasir Lugd. Batavorum 1645; id. ibid. J. le Maire, 1651. Zie Papillon, Bibl. ant. de Bourg. II, p. 267 no. 69.
    16 - Niet verschenen; zie Papillon, Bibl. ant. de Bourg. II, p. 281 v. no. 9. Zie ook id., p. 278 nos. 66 en 69.
    17 - Zie hierover nos. 1950 en 1955.
    18 - Betreffende Edme Aubertin zie no. 1975, p. 310 n. 16.
    19 - Salmasius' Epistola de vitae termino ten behoeve van Joh. Beverovicii Epistolica Quaestio de Vitae Termino; zie no. 1920, p. 238 n. 11.