eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2036. 1635 maart 29. Aan J. Skytte1.

    Illustrissime Domine,

    Magno cum gaudio ex litteris Illustr. Vestrae cognovi non excidisse mei memoriam ipsius animo, quod et liberaliter suis ad me literis2 indicavit affinis meus senator Reigersbergius3. Habeo et gratiam, quantam maximam possum, pro gratulatione ob mandatam mihi hanc legationem et quae adjuncta sunt bona omina. Ego itidem nihil magis opto, quam ut mea in regnum Suedicum fides ac diligentia speratos successus consequatur. Veni, quod doleo, in tempore, quo amicitia, quae regnum inter Gallicum Suedicumque esse debet, multis sparsa est nebulis, quas dispellere non ita est facile. Sed dies multa corrigit multas quoque non negligentibus occasiones suppeditat.

    Tibi bene evenisse mandatas res in iis, quae iam obiisti locis, ut laetor, ita ut felicem operi summam in Anglia imponas, unice opto. Redit ad te filius4 levi incommodo facile, ubi quieti et consiliis se dederit, remedium inventurus, quem ego iis reperio ingenii animique virtutibus praeditum, ut seposito tanti patris nomine per se amari plurimumque fieri debeat, mihi vero semper utraque de causa futurus sit carissimus. Unum dolet, quod non quanta vellem exhibere ei potui amicitiae testimonia. Ego quem aliis commendaturus fueram, patri non quidem commendabo, sed dicam, quod res est, talem mihi repertum, quales meos esse ardentissime exoptem.

    Deum rogo, ut tibi, Illustrissime Domine, familiaeque tuae adsit propitius favensque.

    Lutetiae, XIX/XXIX Martij, MDCXXXV.

    Illustr. Vestrae addictissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Copie Den Haag ARA. Eerste afd. coll. H.d. Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 1, p. 4. Gedrukt Epist., p. 140. Geadresseerde is niet - zoals de uitgave der Epist. aangeeft - Bengt, doch diens vader Johan (zie over deze no. 1923, p. 242 n. 2).
    2 - No. 2017.
    3 - Nicolaes van Reigersberch.
    4 - Waarschijnlijk Bengt; vgl. no. 1989, p. 334 n. 2.