eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2037. 1635 maart 30. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Multis modis delectarunt me literae tuae. Nam et singularem in me benevolentiam tuam, quam merito facio maximi, abunde ostendunt et dulcissimae amicitiae, quae mihi cum viro nobilissimo Ioachimo Camerario, filio tuo2, intercessit semperque mansura est, sensum mihi innovant et defuncti affinis mei Reigersbergii3

    398

    gratam complectuntur memoriam et super injuncta mihi legatione, in qua nihil tanti facio, quanti tibi, viro tanto, me factum esse collegam, gratulatione perfunguntur et multa me docent, quae juvet didicisse. Quare enixe te rogo, ut credas nihil mihi talibus literis accidere posse gratius. Id enim si noris, ut sponte sua ad beneficia conferenda promptus tibi, generis tui ingenio, est animus, non omittes, quantum res tuae ferent, me beare.

    Excellentissimus Dn. cancellarius4 aut jam Meti est aut cras eo veniet per Galliam Caletum, inde porro ad vos atque illac Saxonicas in partes abiturus; cujus consilii sui causas, nempe ut operam det, ne qua cum Caesare5 instituatur pactio, quae corpus Protestantium laceret, utque bellum, si opus sit geratur majore quam antehac consensione, regi6 cardinalique7 significavit simul duo indicans et res festinationem itineris poscere et se ipsos salutandi mandataque coram accipiendi singulari teneri desiderio; utrum autem utri praeferre debeat, ipsorum se facere arbitrii.

    Rex ita quidem rem ipsi reliquit liberam, ut tamen, si commodum est, eum invitet, omniaque in adventum ejus, de quo tamen nihil certum habeo, parantur magnifice. Si huc veniat et coram ipse pro summa non minus rerum cognitione quam potestate, tollat difficultates, quae novum fedus morantur hactenus, erit quod gaudeam me levatum molesto fasce ac proinde laetiore posthac otio fruiturum.

    De eo federe quod Gallos inter et Batavos cusum a Charnassaeo8 est, fervent et heic et per Germaniam rumores. Et multi, qui quod volunt facile credunt, brevi intra Atrebatum vicinosque fines visuros se Gallica signa spe velut certa praesumunt; quo magis aveo videre pacta, quae sicut spem facere professae hostilitatis non dubito - is enim ab aliquot annis mos Gallis fuit - ita obstringi ad id definiti promissi vinculo regem non puto.

    Talia autem bella, quibus pars sociorum magis magisque implicetur et auxilia duris minusque ad res suas tutandis aptis legibus redimat, pars autem sociorum altera extricare se cum velit possit, quantum periculi celent non latere te persuadet mihi summa, qua polles, rerum experientia et ipsa, quam ad me misisti, epistola satis id loquitur.

    Wormatiae conventus nihil ferme eximium egit, nisi quod inter ducem Bernhardum Vinariensem9 et Ordines de imperio militari ipsi mandando conciliatore Dn. cancellario convenit.

    Saxonicorum Ordinum miror prudentiam, qui ab electore10 consilium postulari suadent, ne quam seorsim pacem faciat, sociorum omnium praesertim Suetiae tam insigniter meritae de Germania habeat rationem non exclusa etiam a pace Domo Palatina, aemulatuum inter Austriacam Domum et Francicam, ne aut se aut Germaniam esse velit participem, multaque alia egregia.

    Masarinus11 aliique suadent regi, ut Lotharingiam munimentis praecipuis

    399

    nudatam domino12 reddat. Ego neque regem neque cardinalem tam dejecto esse arbitror animo, de ea re ut cogitent. Ut non Batavos tantum sed et Anglos hostes imperatori13 faciant, multum laborant. Id vero quamvis magnum et grave est, apud Batavos multo est quam apud Anglos effectu facilius, ubi praeter legatum ordinarium14 ertraordinarius nunc agit Seniterrus15, cardinali factus ex inimico carus admodum.

    Laborem tuum in resarciendo federe Suedos inter et Batavos non irritum fore auguror, cum Prussici vectigalis onus ipsa consuetudo talium mitigatrix, tolerabilius effecerit. Pro curatis ad reginam et D. Skyttium literis16 obligatum me habes.

    Deum precor, illustrissime domine, te ut publicis negotiis diu servet florentemque cum omni familia praestet.

    Lutetiae, XXX Martij. Cal. MDCXXXV.

    Illustrissimae Dominationis Tuae semper addictissimus
    H. Grotius.

    In margine: Ao. 1635. Script. 30 Martij Cal. nov.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 140. Voor geadresseerde zie no. 1975, p. 308 n. 4.
    2 - Betreffende Joachim Camerarius, Ludwigs zoon, zie II, p. 505 n. 10.
    3 - Johan van Reigersberch (†1632).
    4 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    5 - Ferdinand II.
    6 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    7 - De Richelieu.
    8 - Hercule de Charnacé; betreffende het verdrag zie no. 1813, p. 94 n. 6.
    9 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    10 - Johann Georg, keurvorst van Saksen.
    11 - Giulio Mazzarini; zie over hem no. 1977, p. 313 n. 5.
    12 - Karel IV van Lotharingen; zie no. 1950, p. 276 n. 1.
    13 - Ferdinand II.
    14 - Jacques d'Angennes, markies van Pougny (of Poigny); hij was sinds 1634 ordinarius gezant in Londen en overleed in 1637.
    15 - Henri de S. Nectaire; zie no. 2017, p. 374 n. 16.
    16 - Resp. no. 2035 en no. 2036.