Reverendissime Domine,
Tantam concepi in bonitate sanctitatis tuae fiduciam, ut ipse commendationis egens apud tantum antistitem ultro ei commendare audeam amicum quidem meum sed popularem vestrum Samsonem Johnsonum2, diu Illustrissimi D. Anstruteri3 comitem, virum in omni sapientiae studio nec minus in illis politioribus literis, si
469
quid mei est judicii egregium, in divinarum autem rerum tractatione, cui se praecipue dedit ita versantem, ut neque piae antiquitatis reverentiam neque inferendis intra septa dissentientibus aequitatem Christianam seponat ex animo.Ubi eum noverit summa pietas tua, quae ei ecclesiae et reipublicae summo utriusque bono praesidet, non dubito, quin locum repertura sit, ex quo viri probi apprime atque eruditi virtutes latius spectantur. Haec ego non tam amicitia ipsius, quae me delectat, quam meritis ductus scribo, una tamen, si verum fatear, spe privata corruptus futurum, ut, si innotuerit sanctitati tuae, mei quoque memoriam ipsi aut verbis aut etiam conspectu suo sit subjecturus. Sed nefas mihi tot tantisque curis, quibus sustinendis non alius par sit, obstrepere, cum satis mihi esse debeat, si liceat brevi affatu suae sanctitati mea deferre obsequia et optima fide optare, Reverendissime Domine, ut te diu tantae partis de grege suo pastorem pastor maximus conservet.
I/XI Maii 1635, Lutetiae.
Reverendissimae Dominationi tuae addictissimus
H. Grotius.