468
Vir praestantissime, amice optime,
Maximo meo cum gaudio vidi amicam manum et amicam mandati mihi muneris gratulationem et amica vota. Pro quibus gratias ago. Sed et hoc beneficii loco accipio, quod scribendi ad Angliae primatem2 tam benignam mihi praebuisti materiam; quae enim optari melior poterat quam eum verbis commendare, qui mihi se pridem virtutibus animi raraque eruditione, magno virtutum condimento commendaverat. Neque dubito, quin te cum noverit archiepiscopus, non tu mihi majorem quam ipse pro hoc judicio gratiam sit habiturus.
Ubi iam in Anglia - et nisi jam sis, ut quamprimum feliciter eo pervenias Deum veneror-rogo, viris amantibus litterarum et nostri dicas me ipsorum memorem vivere et ob hoc obnixe petere, ut aliquem in Anglorum animis obtineam locum; deinde, ut, si quid est, in quo ostendere possim, quanti te tuique similes faciam, id mihi ut significetur. Quod lumina illa seculi Salmasium3, Cunaeum4, Golium5 et Constantinum6 novisti propiore quodam consuetudinis nexu quam quo eruditos omnes novimus, ex animo tibi gratulor. Nihil enim potest esse dulcius quam ubi τὸν ὅμοιον ἄγει ϑεὸς ὡς τὸν ὅμοιον. Spero illustriss. D. Anstruterum7, qui me multis modis sibi habet obstrictissimum, nostri non deposuisse memoriam.
Si in Anglia eximium aliquid fuerit aut in publicis, quae sciri licet, negotiis aut in illis, quae non minus sunt publicae, literis ea nosse, te praesertim significante dulce mihi erit.
Lutetiae 1/11 Maji MDCXXXV.
Tuus toto corde
H. Grotius.