Illustrissime Domine,
Ruptis jam inter Gallos Belgasque commerciis vetus literis nostris iter simul praeclusum est; itaque rapiendae qualescunque scribendi occasiones, qualis nunc mihi sese offert a Gallo nobilissimo juvene ad Batavicam militiam se referente2.
482
Addidi et ad maximum cancellarium3 literas, quem Rhotomago ad Batavicarum navium adventum Diepam venisse intellexi4 quidem, sed an vento adhuc repugnante mari se praesertim non tuto ab hostibus sit commissurus, dubito. Certe quin vocantibus se Germaniae rebus quam salvis prudentiae regulis primum fieri potest, adesse cupiat, dubitare non licet.
Gallorum exercitus equitatu valet, peditis vires non respondent. Namurci metus ingens erat, quem sedavit nonnihil inductum militum sex mille praesidium. Sed cum Galli nondum ingressi Hispano possessa per pacatorum terras vagentur, varii varie de consiliis illorum judicant. Propius ista discam, ubi in aulam venero, quae nunc est apud Remos. Illuc eo, ut a maximo cancellario bene locatis Suediae rebus, amicorum, qui in Germania sunt, utilitatibus consulam.
Princeps Condaeus5 cum immensa quadam potestate Lotharingiam regit. Crequiacus6 Italiam terret, Lafortius7 Montipellicardi iterum circumsesso a Caesarianis, qui cum octo equitum, duobus peditum millibus pontem Brissacensem transiere, suppetias fert; & creditur exarsurum ibi bellum tracturumque majores copias sub ipso Hungariae rege8. Iam Ringoviam iterum nostris eripuit hostis captaque Wilsteini arce vicinis imminet oppidis viisque, Ripam, quae contra Spiram est, tenente Gallasio9.
Et haec quidem bellica sunt, interiora hujus regni nec ipsa in tranquillo. Frater regius10 vix a fuga, quam per Nannetas in Angliam parabat, abductus est captusque e domesticis ejus presbyter, Tonnelerius11 nomine, comparatas in cardinalis12 caput insidias detexit.
Et ut ad privata veniam, mihi funesta iterum domus morte D. Broedersoni13, qui genitus sorore maximi cancellarii apud nos cum morbo manserat. De lege universis data injuste queramur singuli. Deo non minus data reposcenti quam relinquenti pro usura gratiae debentur, et publice quidem hoc etiam nomine, quod Arausionensi prudentissimo fortissimoque principi14 valetudinem in hoc tanto rerum articulo facit secundiorem.
In Valle Telina habet Rohanius15 sex peditum millia, equites mille quadringentos, Cerbellanius16 pro Hispano ad Fontani Castrum sex millia peditum, equites octingentos, exspectans sexcentos alios e Neapolis regno. Tum vero illi Rhaetorum adsunt auxilia, huic Helvetiorum romanensium et Ethrusca.
Dei paternae tutelae atque praesidio et publica negotia et te, Illustrissime Domine, intimis animi sensibus commendo.
483
Lutetiae, XVI Maij nov. Calend. MDCXXXV.
Illustrissimae Dominationi Tuae addictissimus
H. Grotius.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
In margine: Ao. 1635 R. 13/23 Junij.