eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2105. 1635 mei 16/17. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Quo major spes affulserat, eo tristius mihi, uxori familiaeque meae evenit, quod hujus diei mane D. Broersonum2 amisimus aut, ut Christianius loquar, ad Deum praemisimus. Facta sunt quae fieri oportuit: nihil omissum humanae opis, quod aut corpori levando esse videretur aut animo in spem meliorem erigendo fideli in illud medicorum, in hoc D. Hambraei3 opera. Nefas sit aut summae providentiae constitutioni obstrepere, aut ipsi beatius aevum, quo per tot labores et aerumnas tenditur, invidere.

    Decimo hujus mensis die pars ultima regii4 exercitus Mosam transiit; equitatus insignis, peditatus et numero et corporibus armisque impar famae. Non recta in Hispano5 parentes terras itum, sed in solum pacatum Leodiense. Ad decimum

    485

    quintum sperabant se cum Batavico exercitu, cujus peditatus praepollet equite impari, conjungi posse, sed quae heri advenerunt a marescallo Castilionaeo6 literae difficile id judicant ob interjectas Hispani copias tales, quas spernere haud tutum sit. Quadraginta bellica tormenta secum habere dicuntur regii.

    Interim et in Germania fervent arma pontemque Brisacensem Caesariani7 transiere, octo ut scribitur equitum millibus, peditum duobus, secuturo aliis cum copiis Hungariae rege8. Arx Wilsteina capta ab ipsis multa oppida insultibus opportuna facit. Clausique iterum aditus Montispellicardi et Lurae, sed quibus spes est auxilii a Laforcio9. Ringaviam rursus a Mansfeldianis10 teneri ex ipsius Hogendorpii11 puto literis Sublimitas tua cognoverit. Gallasius12 ex adverso Spirae ripam ulteriorem premit. Quod de Salazaro Hispano13 in urbe hac capto scripseram14, id in ultionem factum est capti in Hispania Aligrii15, cujus pater16 ademta functione cancellarii Franciae nomen retinet. Hispani id factum suum defendunt exemplo Gallorum, qui Perpiniani praefectum in Gallicis finibus deprehensum caeperant; sed is incognito habitu regni alieni munimenta speculatum venerat. Ita undique jaci videntur rerum majorum semina.

    Presbyter Tonnelerius17 nomine, eorum unus, qui regis fratrem18 secuti sunt, in Bastiliam datus consilia in vitam cardinalis19 inita detexit spe veniae. Principi Condaeo20 potestatem in Lotharingiam a rege concessam charta21, quae has litteras comitatur, explicat.

    Accepi ab archiepiscopo Cantuariensi22 literas valde benignas in me. Pro Suedorum rebus, quas ipsi commendaveram23, ait se omnia quae decent, dicturum facturumque, ubi plenius intellexerit, quid maxime conducere possit regi24 regnoque Angliae. Ita generali postulationi responsum aeque indefinitum reddidit.

    De Gallorum consiliis sermones utramque in partem varii: alii jamjam futurum putant, ut indicatur bellum, alii ostentari arma, quo honestius pax resarciatur. Rex est Rhemis. Audio Namurci oppidum teneri sex millibus militum hoc ipso tempore immissis. Magnum tamen terrorem esse ibi circaque habitantium et quae moveri possunt, tramitti ad interiora Belgarum loca; nec minus trepidare Italiam, quanquam belli adhuc expertem ad inalpinos Crequiaci25 paratus.

    486

    Cras Bulionium26 conveniam. Inde commendandis regni Suedici amicorum negotiis aulam, ubi ubi erit, petiturus Tuaeque Sublimitatis, quicquid ibi comperero, quantocius potero, significaturus ipsam interim, Excellentissime Domine, summo omnium Domino unice commendans.

    Lutetiae, 16 Maji novi Cal. anni 1635.

    Sublimitatis Tuae cultor devotissimus
    H. Grotius.

    His signatis vidi Bulionium; promisit mihi praesente Heufdio27 se de ducentis millibus ipsi cis paucos dies satisfacturum. Dubitabat tamen Heufdius tractus jam diu. De caetera pecunia semimillionis dicebat exspectare se Bulionius regis imperium. Nam Butillerium minorem28 non viderat, iturum se intra dies quinque aut sex ad regem, quem futurum putabat eo tempore ad castellum Tiderici. Regis exercitum jam in solo Hispanorum esse credi volebat et parari edictum a rege de belli causis, praesetim illa de electore Treverensi29.

    17. Maji mane.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 147; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 35.
    2 - Erik Brorsson Rålamb, zoon van Axel Oxenstierna's nicht Anna; hij had ten huize van Grotius enige tijd ziek gelegen.
    3 - Jonas Hambraeus (1588-1672), Zweeds orientalist te Parijs, waar hij ook de eerste hofprediker van de lutherse kapel was.
    4 - Van Lodewijk XIII.
    5 - Philips IV van Spanje.
    6 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon; zie no. 2100, p. 476 n. 4.
    7 - De troepen van Ferdinand II.
    8 - Ferdinand; zie no. 2102, p. 482 en n. 6 aldaar.
    9 - Jacques Nompar de Caumont, markies van La Force.
    10 - De troepen van Philipp, graaf van Mansfeld (†1657).
    11 - No. 2077 dd. 6 mei 1635 van Gijsbrecht van Hogendorp.
    12 - Matthias, graaf Gallas.
    13 - Luis de Velasco, graaf van Salazar.
    14 - No. 2095 dd. 11 mei 1635.
    15 - Etienne d'Aligre (1592-1677).
    16 - Etienne d'Aligre; zie III, p. 24 n. 3.
    17 - Vgl. no. 2102, p. 482.
    18 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    19 - De Richelieu.
    20 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    21 - Ontbreekt.
    22 - William Laud.
    23 - Zie no. 2011, p. 364.
    24 - Karel I.
    25 - Charles Créquy de Blanchefort de Canaples; zie over hem III, p. 221 n. 1.
    26 - Claude de Bullion; zie III, p. 228 n. 10.
    27 - Johan Heufft († 1652), bankier te Parijs, Zweeds zaakgelastigde.
    28 - Léon le Bouthillier de Chavigny; zie III, p. 302 n. 12.
    29 - Philipp Christoph von Sötern; vgl. ter zake no. 2097, p. 473 n. 1.