Bonum Virum Tresellium nostrum2 ad te proficisci cogitantem rogaveram, ne me inscio iter institueret. Verum apud Caletes aberam, provinciali nostrarum ecclesiarum synodo delegatus mandato regis ἔφοϱος, quando Lutetiam perrexit. Quod tunc itaque non licuit, modo breviter perstringam.
Summa me cumulavit laetitia tuus in Galliam adventus cum multis rationibus tum hac maxime, quod amplissima ornatus dignitate te totum orbi exhibeas. Scilicet inter privatos excelsa tua virtus maiori digna theatro latere diutius non poterat. Tu nunc apud Optimum Maximum regem3 maxima Europae negotia tuis consiliis promoves. Tecum Germanicus Atlas magnus Axelius4, ingentes partitus curas habet a tua solertia solatium, quod frustra ab alio quovis expectasset. Utrique
3
vestrum debere nos credimus, quod aperto Marte cum ventosis et insolentibus huius regni perpetuis hostibus Hispanis bellum geramus; quod ut justum, ita et Deo acceptum, novissima de iis tropaea5 satis produnt.Faxit Deus exercituum ut bene coepta feliciter procedant et felicissime desinant. Te vero precor obtestorque, aevi nostri maximum decus, ut me cultorem et admiratorem tui praecipuum veteri et solita benevolentia prosequaris.
Rothomagi, III. Non. Iun. M.DC.XXXV.