Dignitatem in me collatam, vir amplissime, gratam tibi fuisse jam ante literas tuas2 ex Tresellio3 intellexeram perque me ipsum nihil de eo dubitabam perspecta jampridem egregia tua in me benevolentia; quam ita mihi conserves rogo, sicut ego elegantiam ingenii tui et minime protritam eruditionem moresque niveos feci faciamque semper maximi, speroque non longe esse eum diem, qui te huc ferat mihique reddat veterem colloquiorum tuorum suavitatem. Faciat Deus, ut hic mandatus mihi honos materiam mihi det bene merendi de re communi; ad quod insuper si id posset accedere, ut aliqua in re amicis optime de me meritis, quos inter insignem obtines locum, gratum facere quirem, tum demum me post tot adversa nonnullam felicitatem consecutum arbitrarer.
Fui in aula his diebus regique4 gratulatus sum tam prospera inchoati in Hispanum belli initia5. Cuditur edictum Belgas ad pileum vocans6. Hae tantae molitiones et Suedis jam meis et Germanis Batavisque animos facient ad retinenda fortiter arma, donec iis pax honesta tutaque pariatur.
Quam det summus bellorum arbiter pacisque custos teque, vir amplissime, cum omni familia florentem diu servet.
Lutetiae, 6 Iunii 1635.