Magis magisque bellum a Gallia in Hispanum2 procedit. Nam fecialis3 a rege Galliae4 missus Bruxellas 19 Maji novi cal. advenit et post multum morae; frustra sperato sibi ad cardinalem Hispanum5 datum iri aditum, cum aliter rei mandatae sibi significationem edere non posset, perscriptam belli denuntiationem ob electorem Trevirensem6 libertati non redditum in viam publicam populo lectam prius projecit egressusque urbem in ultimo Belgarum fine similem chartam depacto palo adfixit. Neque res verbis discongruunt. Nam post Marcham ad Faminam Orcimontium et Rupisfortis in Lutsenburgico fine oppida a Gallis capta cumque his progredientibus objecisset se Thomas Sabaudus princeps7 valido cum Hispanorum exercitu, prolicuere hos Galli quasi munimenta, quibus illi tenebantur, assulturi, dejectosque se simulantes, duabus ex partibus, in quas se Galli diviserant, Hispanicum militem eo impetu sunt adorti, ut eques quidem facile cesserit, pedes non incruento praelio fusus fuerit damno multum impari; nam Gallorum pauci occubuere, Hispanorum quatuor, ut alii volunt sex millia, captae machinae sedecim, signa sexaginta, homines iique nobiles plurimi8. Lafortio9
13
quoque crebrae cum Lotharingis pugnae, in quarum una atque altera hostium, Crabatorum maxime, caesi supra sexcentos. Et ne extra finem occupatis exercitibus in Galliam irrumpat hostis, omnes feudorum possessores rex e more veteri ad arma evocavit. Caetera, quae variis in locis geruntur, minora sunt, quam ut ad summam rerum momentum adferre possint.Arma in solo Belgico quo processura sint, avide omnes exspectant simulque edictum, quo rex Belgas omnes ad libertatem vocaturus creditur10.
In Italia nihildum movetur. In aula, quae ad Castellum Thidrici haeret, fui his diebus tum, ut pecuniam pridem promissam regno Suedico flagitarem, tum ut amicorum in Germania commendarem negotia. Regem reliqui recte valentem et partis victoriis laetum plenumque bonae spei; cardinalem11 valetudine minus firma, quam res tot ac tantae per Galliam nationesque externas ipsius sollicitudini incumbentes desiderant.
Rex Maximus regum omnia haec ad commune Cnristianitatis bonum dirigat Tuamque Majestatem, Serenissima ac Potentissima Regina, Domina mea Clementissima, favens tueatur.
Tuae Augustae Majestati obedientissimus subditus
H. Grotius.
Lutetiae, 6 Iunii novi cal. 1635.