Nobilissime Domine,
Tarde procedere literas ex postremis tuis satis conspicio, quas XVI Junij vet. cal. ad me datas non ante hesternum diem accepi.
Pro iis, quae nuntias et pro Saxonis2 ad Bannerium3 literis ago gratias. Valde metuendum est, ne adversae ad Rhenum res et per Belgium minus felicia nostrorum sociorum arma belli fessos animos ad sequiora inclinent. Et in hac aula qui nobis non optime volunt, spargunt rumorem irritati Lunenburgici principis4 abducto Suedico milite; quod si factum est non iure5 tantum repetitum esse, quod commodatum fuerat, sed et nostra tuendi necessitate paritum satis liquet. Verum nunquam defuit quod causarentur, quibus propositum est pro temporibus mutare consilia.
Interim rex Galliae6 non tantum gravibus sociorum malis, sed suo ipse periculo exterritus pecuniam duci Bernhardo7 mittit, milites praeterea decies ferme mille de exercitu cardinalis Valettae8 ipsi attribuit. Id ut speramus, tum cis Rhenum Argentorato tum ultra Rhenum Francofurto addet animos, praesertim si et in Belgico famis malo liberati exercitus egregii aliquid coeptaverint quaeque cum Sabaudo9 pacta sunt, citra moram in rem conferantur.
Rex bene et valet et animatus est nec minus cardinalis10. Si quid peccatur, neglectu peccatur eorum, qui sub ipsis res administrant. Si qua erumpent arcana Saxonicae pactionis11, erunt ea et in hac aula et alibi maximo12 usui. Sed et cetera, quae geruntur, scire non erit utilitatis vacuum. Brandenburgicum13 a federe non abiturum et constantia ipsius et res ejus cum rebus Suedicis non uno vinculo connexae ut credamus, faciunt: eiusque auctoritate, quae remoto Saxone inter Germaniae protestantes merito est maxima, retineri posse et alios, ne se in casses inducant, speramus. De Arnhemio14 a diversis diverse existimatum est.
109
Si certis rebus constat eius Brandenburgico ac sociis noxia molitum, haud diu apud illos tolerabitur. Videbimus igitur, quo se tandem sit recepturus. Ea erit optima cogitationum ipsius interpretatio.Deus magni cancellarii15 prudentiam ac fortitudinem prosperis successibus augeat teque, Nobilissime Domine, praestet incolumem.
Tuae Nobilitati addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XVII/XXVII Julii MDCXXXV.