Literas, quas Tua Sublimitas Stada ad me dedit 4 Iunii2, heri demum accepi ex eisque didici eas intercidisse, quae Amstelodamo datae fuerant. Nec multum miror tam incertis itineribus, nec hostium tantum timendis insidiis, sed et curiosorum magis jam per communem hanc licentiam latentibus.
Ego intra praeteritam proxime dierum hebdomadam ter scripsi nec una via. Si eae recte pervenerunt literae, jam norit Sublimitas Tua legationem in illas partes mandatam Davausio3. Siquid eum detinet, interim res curaturum eum, qui hactenus apud Saxonem4 res Gallicas egit5. De pecunia et olim debita et promissa nuper spem verbis indefinitis ostentari satis ambiguam: cui hoc recens edoctus addam Bulionium6, a quo maxime res pendet a me quaesitum morbum aut alia causari, ne vel promisso obstringatur vel detrectationis sit manifestus. Non desinam modo ipse, modo per meos urgere neque inutile putem, si Sublimitatis Tuae literae ipsi regi7 aurem vellant.
De Maguntiaco nihildum certi habemus. Mali rumores, quos nuper affirmaverat pater Iosephus8, sicut certo auctore non nitebantur, ita nec de nihilo nati erant; post captam Wormatiam clausis ab hoste ad illud oppidum aditibus. Sed quae hactenus iis in partibus acta sunt, optime Sublimitatem Tuam docebit Sadlerus9 missis ad ipsam literis et Gemmingii10 diligentia ad me ea scribentis, quorum exemplum11 transmitto. Ex eo iterum cum Ponica12 locutus sum large praedicante sui ducis13 cum Sublimitate Tua fidam amicitiam. Trecenta millia florenorum jam eo missa credit minusque nunc quam nuper dissimulat eo Gallos omnia dirigere, ut ille quoque miles ipsorum sit. Peditum decem millia daturum
110
regem duci Bernhardo, sed ita ut majus imperium sit futurum in eos cardinali Valettae14, cui nunc propiora Rheno mandant Lotharingiae cura in ducem Incolismensem15 translata. Daturum se operam dicit Ponica, ut dux Bernhardus inania contemnat quaeque ad pompam pertinent cardinali Valettae largiendo ipsum sibi devinciat. Ponicae privatim rex commoda ostentavit, quae non spreturum arbitror. Colmaria ipsumque Argentoratum non tam per vim periclitantur hostium quam famem metuunt praerepta ab hostibus messe diuque frustra rogatis Gallis, ut ipsi in eo hostem anteverterent. Sed si unquam, nunc certe cardinali Riceliaco cuncta ad se vocante neque per valetudinem pari tot negotiis plurima neglectu peccantur, immenso majoribus impendiis sananda postea quam praecaveri potuerant: quod et in Valle Telina accidisse et in Germania accidere quotidie, verissime nuper apud me conquerebatur Venetus16.Sabaudi17 fedus cum Gallia quid in se complectatur, adhuc incertum est. Nihildum ibi Galli movent, Hispanus18 et classem diligenter reparat et per famam Americanae advectionis fide refecta pecunias Genuae alibique invenit, ad trecenta septem et viginti millia scutatorum, unde et equitatum auget et novos pedites e Tirolensi agro locisque aliis collegit.
Angli adhuc se medios gerunt, sed ita tamen, ut Gallicam navem a Dunquercanis captam libertati reddiderint idem pro Hispanis facturi, ut sic arbitrium maris ad se trahant. Galli eam possessionem interpellare volentes ostendunt Anglis aequum se arbitrari, ut quae naves suae aut Anglicae ad alterius regni accedent oras aut regiae classi occurrent, suppara demittant, ipsae inter se classes amicitiae tantum signa demonstrent. Eam conditionem Angli accepturi vix videntur19. Legato Gallico20 edictum regis sui ejusque voluntatem liberandi Belgas nullo sui imperii incremento significanti responsum datum ab Anglis est benignum magis quam apertum pariterque ei, qui ab Hispano cardinali21 missus eo advenerat22. Sed haec alii plenius nuntiabunt: ego interim quae satis fidis auctoribus didiceram, reticere nolui.
A Vienna habemus Coloredum23 juvenem in Belgicas partes mitti ducturum sexdecim millia peditum. His addunt qui ex Batavis scribunt equitum millia sex. Videtur princeps Arausionensis24 aut Diestam aut alia ad Demeram loca muniturus. Interim comes Wilhelmus25 alibi magni tentaturus aliquid. Lovanii non capti culpam Galli in principem Arausionensem conjiciunt, ipse ad Foederatos Ordines scripsit se a marescallis Franciae26 admonitum ob famem militum ab obsidio
111
abiisse. Addunt Batavi in ipsis haerere famis causam ob saevitiam licentiamque in agros et agrestes, unde alimenta habere debuerant. Meti scribitur cardinalem Valettam id moliri, ut Suedi equites in verba Galliae jurent, ne scilicet ulla ad Rhenum usque nisi Gallorum arma sint. Feuquerium27 dixit mihi Ponica secum vix mille hactenus habere milites: reliquos ne ipsos quidem multos, per praesidia, Manhemi, Franckendalii et alibi distributos; ego ut dixi, de pecunia assiduus ero interpellator; tanto autem plus auctoritatis mea habebunt verba, quanto majora mihi credi hi homines viderint. Quare gratias habeo Sublimitati Tuae, quod me de rebus, quae isthic geruntur, cupiat edoceri. Deumque precor, Excellentissime Domine, labores Sublimitatis Tuae ut prosperet.Tuae Sublimitatis devotissimus cultor
H. Grotius.
Lutetiae, 17/27 Iulii 1635.
Mitto responsum episcopale, de quo scripseram nuper28.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.
In dorso: Praesent. Stasfurt, die 17 Augusti 1635.