Nobilis et magnifice Domine legate,
Literae meae, quas Amstelredamo ad te dedi2, in eum diem progressum itineris mei tibi explicarunt.
Hac occasione significandum tibi puto me per clementiam Dei salvis rebus omnibus die ultima mensis Maji ingressum Albim ac tertio abinde die in hanc urbem pervenisse.
Circa meum adventum deprehendo res in hisce circulis ultra spem meam turbatas esse quem admodum certis argumentis iam constat pacem a Saxone receptam3 initamque, cujus licet omnia intelligere particularia adhuc non potuerim, indubitatum tamen est pacem esse conclusam eaque, de quibus confestim inter se convenire Caesar4 et Saxo5 nequiverint, ad conventum imperii esse rejecta.
Haud dubie neque Galliae rex6 istorum ignarus est, cum nobilis iste de Beuregarde7, quem non ita pridem in Saxoniam ablegarat, de istis rebus regem
25
suum accuratius docuerit. Wilhelmus Vinariensis dux8 comprehensus ipsa pace est una cum Luneburgico9 et forte etiam alii, quorum tamen dum resolutio non apparet.Hae res non parum me perplexum animi reddiderunt, quid inter tam praecipitia consilia potissimum adgrediundum mihi sit. Tentabo tamen omnia erigendae rei media, qua spes aliqua alicujus fructus emicaverit. Quo magis ex usu et necessitate est, ut legatio, quam rex Galliae in haec loca mittendam promiserit10, maturetur. Proinde urge, quantum possis, ut quantocijus quisquam in eum, quem mecum Sua Ma.tas constituerit modum instructus huc ablegetur. De termini etiam saepe dicti solutione regem admoneas monstrata necessitate, quae mihi hoc praesertim tempore incumbit obligandi attrahendique militum animos, praecipue officialium, si quid de bene gerenda re sit sperandum, Suaeque Maj.ti persuadeas non minus exinde utilitatis posse redundare in sui bonum, si praesertim in tempore ac, ubi maxime usus sit, pecunia fuerit suppeditata quam si propriis suis exercitibus impendatur.
Mansurus quidem sum in his locis per diem unum alterumve ad captanda ubique consilia et intentiones meque de cunctis plenius informandum, sed nihil perdam temporis, quin omnem lapidem moveam experiarque hujus turbinis imminentis praeveniendae, ubi licet, ac caetera disperdendae11, quantum indulserit fortuna. Tu modo vide ab isto loco mihi fideliter et mature adsistatur.
Quicquid egero et quae in posterum magis particularia deprehendero, tam tecum in tempore communicentur quam ipsum etiam regem prima occasione de cunctis necessariis sum informaturus. Interim expecto literas tuas omnium, quae ibidem ad spem vel faciendam vel minuendam occurrant, diligentes indices.
Vale.
T. amicissimus
Axelius Oxenstierna mp.
Dabantur Stade, die IV Junii anno M.DC.XXXV.
Adres: Nobili et magnifico domino Hugoni Grotio, S.ae Regiae Maj.tis et Coronae Sueciae consiliario et ad Christianissimum Regem legato ordinario.
In dorso schreef Grotius: 4 Iunii 1635 Canc.