eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    116

    2203. 1635 juli 29. Aan B. Skytte1.

    Illustris domine,

    Plenus adhuc tui inque admirationem excellentissimae orationis2 toto defixus animo haec scribo. Ostendisti Sueciam non reges tantum producere posse supra omnem imitationem positos, sed et ingenia, quae regum tantorum res possint verbis exaequare. Felices non tu et fratres tui3, quos cum incomparabili rege4 non patria tantum sociavit, sed et communis institutio. Ab eodem manu formati eodem hortante ad summa rapi (?), quod mirum est, si quantum ille reges omnes superavit, tantum vos disertos omnes vincitis. Ut quis tantae sublimitatis, tanti spiritus orationem digne praedicet, ab eadem, a qua vos, processisse deberet disciplina. Gratum in memoriam magni Gustavi animum virtutum eius factorumque praedicatione ostendisti. Restat, ut eundem fidis pro filia ejus augustissima regina nostra5 consiliis ostendas. Tanti viri non natura tantum, sed et moribus filiam decet

    Μύϑων τε ϱ̔ητῆϱ᾽ ἔμεναι πϱηϰτῆϱά τε ἔϱγων6.

    In quo voto desinens nihil ultra moror tempora tua magnis studiis debita. Hoc addam unum orare me, ut quoties amicorum tuorum inibis censum, mei non obliviscaris.

    Tuae Ill.t addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, XIX/XXIX Julii MDCXXXV.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 1, p. 57. Gedrukt Epist., p. 165. Betreffende geadresseerde, Bengt Skytte, zie V no. 1923, p. 242 n. 2.
    2 - Vgl. V no. 1937, p. 259 en n. 5 aldaar. De rede is gehouden door Bengt en bij uitgave aan Jacob opgedragen: Bened. Skytte, Oratio in excessum Gustavi Magni. Lugd. Bat. B. & A. Elsevirii 1635. De oratie is herdrukt in een verzameling redevoeringen over Gustaaf II Adolf: Gustavus Magnus, sive Panegyricae Orationes a Clariss. Aliquot aetatis nostrae viris de vita ac obitu Gustavi, Suecor. Gothor. Vandalorumque Regis, habitae aut scriptae. Accedit Exequiarum ejusdem accurata descriptio, aliaque ejusdem generis. Lugd. Bat. ap. Andr. Cloucquium 1637.
    3 - Johan en Jacob; vgl. V no. 1923, p. 242 n. 2.
    4 - Gustaaf II Adolf, in 1632 bij Lützen gesneuveld.
    5 - Christina van Zweden.
    6 - Homerus Il. IX, 443.