eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2212. 1635 augustus 2. Aan L. Grubbe1.

    Nobilissime Domine,

    Post illas XVI Junii datas, quibus respondi2, nullas abs te, nullas ab Excellentissimo domino cancellario3 habui nec multum miror, cum intelligam rententas quaecunque a Batavis aut per Batavos veniebant literas, sive ab hoste per Brabantiam sive ab aliis sub illo nomine se iam occultantibus.

    Ego non desinam omnia experiri, ne rerum, quae his vicinisque in locis geruntur, sitis ignari.

    In Valle Telina novum praelium felix Rohanio4 fuit, mane III5 Julii, quo capti hostium mille, caesi multi, fusi ceteri. Sed apud Lindavium, si tempus detur, victi vires recolligunt neque tantum Hispani Mediolanensem terram capi antehac facilem muniunt armis, sed et de recuperanda Telina Valle non desperant, quo magis committendum hic est, ne quid ex mora, ut ante, accipiatur vulneris. Idque regi6 et cardinali7 curae confidimus fore. XIV/XXIV Julii cardinalis Valetta8 suas ad XII m. peditum, II m. equitum, sed quae brevi magna incrementa expectant9 dux Bernhardus10 item suas spe pecuniae regiae revalescentes copias ad S. Avoti conjunxere daturi operam, ut amissa Caesaris Lautera ac tractata crudeliter ultimum sit damnum ea in parte Bipontinumque oppidum eximatur periculo, sicut iam exemta est Colmaria. Argentoratensibus rex magna pollicetur nec dubito, quin res additurus sit, ne, ut Ulma et Memminga Norembergae videntur sequi velle exemplum missis ad Hungariae regem11 legatis, ita has illi sequantur. Dubium non est, quin et rex et cardinalis optimo sint animo, sed non semper qui secundas et tertias in fabula agunt primas agentibus aequali diligentia respondent. Sed et damna suum usum habent ad segnes excitandos.

    In Lotharingia Lafortii12 vis infracta est addito socio imperii Incolismensi

    129

    duce13, quod sicut rebus aulae videtur conducere, ita in militia quam periculis non careat, veteres novaeque nos docent historiae. Nam ex eodem ortu nata nuper Bressaeum14 inter et Castilionaeum15 discordia sanata quidem nunc est, sed postquam magno constitit.

    Nos quid de Lunenburgico16 speretur, quid de Arnhembio17 prudentiores iudicent scire avebimus; praecipue vero ubi sit, quid agat magnus cancellarius18. Grave tormentum est de amicorum rebus ignorantia et id mali habet, quod sermo fidem ad deteriora inclinat. Rogo, ut quotiescunque se dabit occasio, caligantibus lucem adferas novis non desituris vota facere, Nobilissime Domine, pro tua valetudine rebusque prosperis.

    Tuae Nobilitati addictissimus
    H. Grotius.

    II Augusti n.c. MDCXXXV Lutetiae.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 1, p. 60. Gedrukt Epist., p. 168. Over Lars Grubbe zie V, no. 2064, p. 432 n. 12.
    2 - Waarschijnlijk no. 2198 dd. 27 juli.
    3 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    4 - Henri, hertog van Rohan.
    5 - De editie der Epist. haeft abusievelijk ‘18’; vgl. no. 2223.
    6 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    7 - De Richelieu.
    8 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    9 - De woorden ‘sed ... expectant’ ontbreken in de uitgave der Epist.
    10 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    11 - De latere Ferdinand III, zoon van Ferdinand II.
    12 - Jacques Nompar de Caumont, markies van La Force.
    13 - Charles de Valois, hertog van Angoulême.
    14 - Urbain de Maillé, markies van Brezé.
    15 - Gaspar de Coligny, graaf van Châtillon; met Urbain de Maillé voerde hij de Franse troepen aan, die in de Nederlanden tegen de Spanjaarden streden.
    16 - Georg, hertog van Braunschweig-Lüneburg.
    17 - Hans Georg von Arnim-Boytzenburg; zie V, p. 94 n. 3.
    18 - De woorden ‘praecipue ... cancellarius’ ontbreken in de uitgave der Epist.