Vir praestantissime,
Galilaeus Galilaei2, de quo scripseram aliquoties3, fessus senio constituit manere in quibus est locis, et potius quae ibi sunt incommoda perpeti quam malae aetati migrandi onus et novas parandi amicitias imponere.
Interim in literis ad amicos perstat asseverare repertam sibi rationem certam designandi situm, quem locus quisque habet ad segmenta aequatoris, quod longitudinem vocant. Id cum norit ab omnibus quidem, maxime vero a Batavis navigatu caeteras gentes superantibus pridem optari, quin et honores propositos indicaturo, consilium cepit ipsis hoc repertum suum aperiendi, quod eum per amicos facturum brevi credo. Accepi laudes .....4.
Vale .....5. Salutant te V.A. Bignonius6 et Cordesius7.
Tuus ut semper
H. Grotius.
Lutetiae, 2 Augusti 1635.