eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2246. 1635 augustus 21. Aan F. Sprecher1.

    Nobilissime Domine,

    Respondi2 postremis tuis, quae XXI Iulii ex novo calendario scriptae ad me per legatum Venetum3 pervenerant. Ex eo habemus bona malis permixta. Nam cardinalis Valetta4 et dux Bernhardus5 - ut Meti scribitur, nam aliunde non venerunt literae, ut omnia nunc itinera incerta sunt - coacto Gallassio6 a Magontiaco Wormatiam recedere, abiere, ille quidem ut Augustum Trevirorum recuperet, hic vero ut Hanoviae laboranti succurrat ignoto nobis, quis nunc Francofurti sit status, quae civitas pridem Saxonicis pactionibus7 aures praebet. Rex8 ipse itineri se parat, in fines regni eam partem spectantes. Ex Belgico-

    180

    germania tristitiam nuntii de amisso castello Scenquiano seu Gravewartae9, dolo primum hostili, deinde vi, mitigavit intellectus eo equitatum, deinde et ambos exercitus Batavicum et regium, adduxisse princeps Arausionensis10 ac sic impedisse hostiles incursus in ea, quae Rheno Vahalique interiacentia ex vetere Batavorum nomine Batuam nunc quoque dicimus.

    Ad electorem Brandenburgicum11 misit rex quadringenta millia florenorum, tunc ut eum in bello retineat, tum ut, si fieri possit, copiae quaedam a Saxone12 abstrahantur. De magno cancellario13, qui in compluribus conventibus labantes Germanos consilio et exemplo erigit, literas indies expectamus solliciti ob incerta itinera.

    Felicis et magni ducis famam hoc anno solus Rohanius14 obtinet, quem an impedierint Rhaeti in Tirolanum agrum manu infesta ire, vetera cum Austriaca domo federa salva sibi cupientes ex te discere cupiam, et si quid aliud vestris in regionibus dignum memoratu accidit.

    Rex Poloniae15 induciis cum regno Suetiae in exiguum tempus prorogatis16 in spem majoris prorogationis, Silesiorum causam Caesari17 commendandam suscepit. Additur et quosdam principum procerumque eius terrae in tutelam suscepisse regni polonici, cui olim contributa fuit Silesia. Si ille paulatim bello in Caesarem implicari posset, non parum profectum esset ad rem communem.

    Vale, vir nobilissime, et nos tui amantes ama.

    Tuus toto animo
    H. Grotius.

    XI/XXI Augusti MDCXXXV, Lutetiae.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 1, p. 73. Gedrukt Epist., p. 176. Voor geadresseerde, Fortunatus Sprecher, zie IV, p. 138 n. 9.
    2 - No. 2232.
    3 - Alvise Contarini di Nicolo, Venetiaans gezant te Parijs; hij had deze post voordien in Den Haag bekleed.
    4 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    5 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    6 - Matthias, graaf Gallas, bevelhebber in het leger van Ferdinand II.
    7 - Voor het tussen Ferdinand II en Johann Georg gesloten verdrag zie no. 2131, p. 3 n. 8.
    8 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    9 - Betreffende Schenkenschans zie no. 2241, p. 175 en n. 1 aldaar.
    10 - Frederik Hendrik.
    11 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    12 - Johann Georg, keurvorst van Saksen.
    13 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    14 - Henri, hertog van Rohan; hij opereerde met succes in de Veltlin.
    15 - Wladislas VII (IV).
    16 - Te Stuhmsdorf op 12 september 1635 voor 26 jaar gesloten.
    17 - Ferdinand II.