eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2255. 1635 augustus 27. Aan A. Oxenstierna1.

    Quanquam scripsi Veneris die2, qui nunc status est, per Caletum tamen eun-

    190

    tem ad Sublimitatem Tuam Fritzium3, nolui ire mearum literarum inanem Sanctichaumontius4, de quo scripseram5, jam accinctus est ad iter praeter alia Daniae quoque amicitiam ambiturus. Quia vident hocce tempore opus habere Sublimitatis Tuae auctoritate hi homines, incipiunt non quidem pecunias, ne illas quidem Heufdio6 promissas, sed verba liberalius dare me certe non credulo, qui illos novi promos vocum, rerum condos.

    Lotharingiae duci7 res adhuc sunt prosperae multis captis oppidis, nec in Lotharingia tantum, sed et in episcopatu Metensi, quas ad res nullos magis adjutores habet quam Gallos ipsos, qui nobilium animos a se abalienarunt injecto durae transportationis metu novis vectigalibus in illas partes introductis rebusque aliis. Itaque non miror, si ad eum magnus sit concursus. Rex8 nunc Monticellis est, in itinere ad Catalaunum. Nobilitas, quae magno molimine excitur, sicut ad praelium futura esset utilis, quam aleam subiturus dux Lotharingus non creditur, ita sumptibus impar ad hyemem duratura illis in locis non putatur. Nanciaco difficiles commeatus facit ducis consanguineus, Valdimontius comes9.

    Galassius10 jam ad Saxenhusium esse dicitur. De Maguntiaco vacillant sermones. Wormatiam pars equitatus remissa est. Magna ubique vastitas raptisque undique animantibus nulla arationis spes reliqua. Lafortius11 duabus ab hoste leucis abest ad Lunivillam; Gallorum quingenti a Croatis caesi in iisdem partibus. Ex viris magnis intelligo decretum Eusebio12 ad Mimnermum13 se conferre, dum duo obtineat. Pignerolum14 ut servet et ne valeat15 contracta, fratris16 lactuarii17 cum Noe18 affinitas19. Suis nimirum cavet operibus. De Tulli20 re plurimum remissurus est. Frater regis episcoporum sententiae21 subscripsit, invitus satis, multum commoto ejus animo literis, quas ad ipsum dederat princeps Margarita significans se omnia sua vota ipsius commodis submittere. Romae omnium cardinalium haec sententia est, sicuti puniri posse sanguinis regii principes, qui contra regis interdictum matrimonium contrahant, ita contractum rite matrimonium ne a generali quidem concilio posse dirimi; tantum abesse, ut a nationali possit. Aliud fore, si extortum ipsi conjugium probetur, neque enim sine libertate consensum, neque sine consensu esse matrimonium. Possitne autem ab

    191

    ipso impetrari haec confessio et ad fulciendam confessionem testimonia, multum ambigo.

    De libero comitatu sive Hispaniensi Burgundia non idem sentiunt Helvetii. Alii federa de ea regione tuenda sine exceptione interpretantur; alii Galliae causam, ut federum tempore priorem, ita praeferendam sentiunt. Et haec quidem in speciem pulchra dicuntur utrinque; reipsa pretio et factionibus agitur res.

    De XII millibus, quae rex ibi scribit, duo audio ire ad servandam Vallem Telinam, in quam magnas vires Austriaci comparent. Reliquum vereor, ne interna mala ab externarum rerum cura avertant. Supra primum, de quo scripseram22, millionem Americani proventus, alterum etiam sub fictis nominibus ad Gallos pertinentem, a rege Hispaniae23 confiscatum nuntiant mercatorum literae, non levi momento ad fidem reficiendam, qua res belli maxime constant.

    Classis in mari Ligustico Hispanica apparet quidem, sed nihildum efficit repulsa ab insulis, quas attigerat: magna interim praefecti Neapolitani regni24 infamia, quod liberos tot homines ad eam implendam compulerit, incusatus intra praefecturae suae tempus quinquagies mille homines, pecuniae XIII milliones extra id regnum alio misisse. Navigia, quae ex illis locis mille pedites, equites quingentos, in agrum Mediolanensem portabant, partim a ventis partim a piratis male sunt habita. Ita provinciae Narbonensis motus ad tempus resedit. Rhaeti imprudentiae ab Italis accusantur, quod captae Vallis Telinae armorumque Galliae suis viribus sustentatorum rei, existiment sibi cum Austriacis spem manere fidae amicitiae. At ipsi morem imitantur potentiorum, bella certis finibus nominibusque determinantium. Sabaudus25 antequam Gallorum XV et aliquot equitum millia Alpes transiisse videat, tutum sibi negat in partes descendere. Rex Galliae naves longas ad usum interni maris quindecim armare vellet quidem, sed hominum numerum ad id non invenit.

    Haec sunt, quae nunc habebam, simul nunquam obliturus, Excellentissime Domine, Deo valetudinem resque Sublimitatis Tuae animo addictissimo commendare.

    Lutetiae, 17/27 Augusti 1635.

     

    Habemus a Thuano26 literas scriptas XIV hujus mensis novi cal. Erat cum cardinali Valetta27 Bingii, ubi laborabatur, ut Rheno amni alimenta in Maguntiaci castellum inferrentur. Erat Wormatiae tunc cum Galassio rex ipse Hungariae28. Qui huc ab Anglia legatus29 venit jam Caleti est. Video me errasse nuper cum ducissam de Croy30 nominavi. Ostenderat illa mihi literas Sublimitatis Tuae pro se ad ringravium31, sed aliam esse cujus negotia mihi Sublimitas Tua

    192

    commendaverat, nunc ex ipsius hominibus intelligo, quos Heppii32 mendacia hactenus a me averterant. Efficiam, ne mea opera ulla in parte ipsi desideretur.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 177; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 83.
    2 - D.w.z. 24 augustus; van die datum bezitten we geen schrijven van Grotius aan Oxenstierna.
    3 - Zie no. 2248, p. 183 n. 1.
    4 - Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont.
    5 - No. 2247 dd. 22 augustus.
    6 - Johan Heufft, bankier te Parijs en zaakgelastigde van Zweden.
    7 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    8 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    9 - Wellicht Nicolas François de Lorraine, graaf van Vaudémont.
    10 - Matthias, graaf Gallas, bevelhebber van Ferdinand II.
    11 - Jacques Nompar de Caumont, markies van La Force.
    12 - Schuilnaam voor De Richelieu of Frankrijk.
    13 - Codewoord voor vrede.
    14 - In de tekst in cijfercode: 47.55.9.35.33.1070.73.1030.48.61.
    15 - In de tekst in cijfer: 69.27.45.23(?).80.68.
    16 - In de tekst in cijfer: 94.27.38.71.35( ?).
    17 - Codewoord voor ‘regis Galliae’.
    18 - Codenaam voor ‘dux Lotharingius’, Karel IV, hertog van Lotharingen.
    19 - In de tekst in cijfer: 70.1010.55.24.89.77.80.67.
    20 - Codenaam voor ‘Lotharingia’.
    21 - Vgl. no. 2247, p. 181 n. 8.
    22 - No. 2239, p. 170.
    23 - Philips IV.
    24 - Manuel de Guzmán, graaf van Monterey.
    25 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    26 - François Auguste de Thou; de bewuste brief is verloren gegaan.
    27 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    28 - De latere Ferdinand III, zoon van keizer Ferdinand II.
    29 - John Scudamore.
    30 - No. 2185; betreffende de hertogin-weduwe van Croy zie aldaar, p. 93 n. 13.
    31 - Otto, wild- en Rijngraaf; zie V, p. 405 n. 3.
    32 - Johan Heppe, agent van Zweden in Frankrijk.