eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2185. 1635 juli 17. Aan A. Oxenstierna1.

    De Maguntiaco ii ipsi, qui tristem sparserant nuntium, nunc eum dubium videri volunt, an quod parum certa fuerit auctoritas, an quod ita conducere rebus existiment non dixerim. Sed si verum est Wormatiam versus ivisse magnam partem Caesariani exercitus, est plus quod metuam quam quod sperem.

    Cum pater Butillerius2, cui, filio3, apud fratrem morante regium4, res externae curae sunt, apud regem5 negotia fugientem ad Fontem ageret Bellaqueum, Servianum6, secretarium status unum e quatuor, cui bellicarum rerum tractatio mandata est, conveni, a quo singulari quadam humanitate et amicitiae testatione exceptus sum. Commendavi ei tria, Colmariense negotium, ut ea aequitate transigeretur, unde et huic civitati amor in res Gallicas cresceret, et aliis exemplum daretur tutelae regis expetendae; legatus ut quamprimum mitteretur7, cujus opera adjuta Sublimitas Tua facilius societatem protestantium inter se devinctam contineret; postremum ut pecunia per Feuquerium8 saepius, nuper et per Butillerium filium promissa Sublimitati Tuae non ultra sineretur in manibus dispensantium haerere, magnos in his rerum momentis usus habitura; quod ut credibilius facerem, explicavi quae de Arnhemio9 et fluctuantibus nonnullis exercitus Saxonici ducibus intellexeram. Promisit large operam suam, optare, ut D. de la Cour10, consiliarius parlamenti hujus et primi quondam praesidis Rhothomagensis filius, non leviter literis tinctus, in vestras partes mitteretur, addens optari idem a sigillorum custode11. Cum diceret alios Davausio12 destinare eam legationem, dixi arbitrari me e re esse, ut Davausius permaneret in tractandis rebus ad inducias cum Polono13 pertinentibus neque vero vestri tractus rem eam moram pati, ut post exitum demum colloquii cum Polonis a rege legatus istuc adventaret.

    Literae a Vienna narrant fuisse ea in aula Polonum secretarium14, cui ab

    92

    Ognatensi15 pecunia sit numerata Cossaccorum tribus millibus conducendis, quae in Galliam Hispani vellent immittere. Sane ita judicare prudentiores video. Poloniae regem protestantibus blandiri quidem sed per magis fida cum Caesare16 connecti, praesertim quamdiu cum Suetia belli pacisque incertus manet.

    Septimus jam dies est, cum venit heic a duce Bernhardo17 Ponica18 rebus fessis subsidium rogans. Multa mecum locutus purgavit famam ducis, quod in magno metu, ne inde a Galassio19, altera parte a Mansfeldio20 includeretur peditis inops, quem in oppidorum praesidia distribuisset, tam longe cessim iisset. Amicitiam Sublimitatis Tuae in ipso abitu cum duce foederatam praedicabat addebatque plurima in laudem Sublimitatis Tuae saepius repetens melius ipsam Germanis consultum voluisse quam ipsos sibi Germanos. Nec tacebat magnam ipsius ducis cum Feuquerio21 conjunctionem. Putavi officii esse mei ex generali mandato socios juvandi, ipsius postulata commendare Serviano, qui id non ingratum habuit. Locutus est et ipsi Ponica et Patri Iosepho22, dein cardinali23 heri et regi, qui ad Germani nunc fanum venit Catalaunum, ut dicitur, iturus. Promittitur ei et magnus exercitus sub cardinali Valetta24 et pecuniae aliquid pro ducis Bernhardi milite, ne vastatis jam caeteris quod facere caeperat, Gallia solum populetur. Suedis nostris parta gloria est defensa contra magnam hostium vim Caesaris Lautera.

    In Valle Telina res non quidem restitutae sunt, sed spem ostentant meliusculam, nam Rohanius25, qui se nimium festina, ut multi existimant, cautione Clavennam Ripamque receperat, Tiranum castellum, ad multas res utili positu, recuperavit auctusque tribus Helvetiorum millibus diu desideratis hostium sex millia ad pontem Adduae, qui Tiranum inter et Bormium est, partim interfecit, partim compulit in montes inque Bormium fugere, unde majora audendi pulchra se illi praebet occasio. Sabaudus26 dicitur jam fedus fecisse cum rege, quod quale sit, ostendet dies. Certe hoc tempore non eae sunt in illis partibus regis vires, ut magni quicquam possint aggredi: imo ad tutandam Lotharingiam et quae Lotharingiae adhaerent miles inde abducitur ut et ex Picardia is, qui in Atrebates et Hannonios multum id exspectantibus Batavis incubiturus dicebatur. Sed aequum est ad ea reverti, quae urgent magis. Ringravium27 Francofurti ad Moenum esse audio eaque fiducia animum addere sociis et civitatis fidem retinere, quod utinam sit diuturnum. Nam antequam eo adveniret, intelligo controversiam ei motam de directione vicaria ab ipsa civitate.

    De Belgicis rebus sera huc omnia adferuntur et incerta. Piccolomini28

    93

    exercitus, quem non admodum esse speciosum Sedano scribitur, Mosam Namurci transiit interiora Belgarum petiturus. De regio Batavicoque exercitu plerique conjecturam faciunt iter illis in Wasiam quaeri, initium ad claudendam Antverpiam. Ajunt ibi grave odium exortum inter duos cardinalis propinquos Brezaeum29 et Mileraeum30.

    Ex Hispania secretarius legati31, qui ibi fuit, Gallici honorifice et sine suo impendio ad fines deductus est. Ea comparatio efficit, ut, quae hic in secretarium Hispanicum32 durius acta sunt ob tractam longius praefinito moram custodito ipso neque chartis intactis, eorum nunc defugiatur auctoritas.

    Ex Italia qui scribunt, memorant magna ibi Hispanorum diligentia reparari classem. Ab iisdem Parmensi principi33 ingentes intentari metus. At ex Vienna praeter ea quae dicere occupavi, regem Hungariae34 Budacium ivisse, eo venturos eos, qui exercitu sub ipso sunt praefuturi: missos in Hispaniam cursores ad socianda consilia super pace generali a pontifice35 commendata, sed quam Austriaci nonnullis successibus inflati carius quam antehac indicare dicuntur, ne hoc quidem dissimulantes non multum ex legatorum opera sperandum, quamdiu non prius exploratus esset ipsius regis Galliae in pacem animus. In eo instrumento, quo dux Neoburgicus36 medius inter partes esse permittitur, adscriptum, ne Gallis aut aliis domus Austriacae hostibus iter per sua concederet. A Rohanio missas Viennam literas, quo significet, quod factum in Valle Telina a Gallis non alio spectare quam ad tutandam catholicam romanensium religionem et jus Rhaetorum. Sponsalia Bavarica37 quinto Augusti futura. Pacis Saxonicae38 occultari pleraque. Venisse in aulam Viennensem a rege Daniae39 virum nobilem commendaturum Caesari possessionem Bremensis episcopatus.

    Et haec quidem inde: heic vero episcopi sententiam suam adversus conjugium fratris regii40 perscriptam dedere, quam nancisci nondum potui, missurus alioqui. Ducissa de Croy41 se Sublimitati Tuae commendat, facit idem D. Diodati42. Mitto

    94

    edictum regis43, quo districtius quam antehac feudorum possessores ad arma evocat, et responsum theologorum de fratris regii matrimonio, cui congruenter et episcopi regi responderunt; praeterea recentes Meti literas, quibus Caesaris Lautera tandem vi hostium pressa intelligitur malaque omnia, quibus Deus medeatur.

    Rusdorfius44 hic est, sed eum videre necdum contigit.

    Omnia optima publico, Excellentissime Domine, et Sublimitati Tuae precor.

    7/17 Iulii 1635.

    Ponicae45 magnus honos habetur, nempe ut Theodoretus46 Pyrrhonis47 totus Vindicis48 fiat; sunt qui mussitant obsessam Colmariam.

    Tuae Sublimitatis devotissimus cultor
    H. Grotius.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 160; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 61.
    2 - Claude le Bouthillier.
    3 - Léon le Bouthillier de Chavigny.
    4 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    5 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    6 - Abel Servien; zie over hem V, p. 104 n. 1.
    7 - Hierover herhaaldelijk in de correspondentie met Axel Oxenstierna; tenslotte werd benoemd Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont (†1649).
    8 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    9 - Hans Georg von Arnim-Boytzenburg (1581-1641), bekend legeraanvoerder uit de Dertig-jarige Oorlog. Na eerst onder Gustaaf II Adolf Zweden gediend te hebben ging hij in 1626 over naar Ferdinand II, onder Wallenstein, en in 1631 naar Johann Georg, keurvorst van Saksen, die eind 1634 vrede met de keizer had gesloten; zie no. 2131, p. 3 n. 8.
    10 - Zie p. 53 en n. 1 aldaar.
    11 - Pierre Séguier.
    12 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    13 - Wladislas VII (IV), koning van Polen.
    14 - Vgl. no. 2182, p. 87 en n. 8 aldaar.
    15 - Inigo Veléz de Guevara y Tasis, graaf van Oñate, Spaans gezant te Wenen.
    16 - Ferdinand II.
    17 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    18 - Tobias von Ponikau, raad en agent van Bernhard van Weimar.
    19 - Matthias, graaf Gallas.
    20 - Philipp, graaf van Mansfeld.
    21 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    22 - François Leclerc du Tremblay -père Joseph-, gunsteling van De Richelieu.
    23 - De Richelieu.
    24 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette, aartsbisschop van Toulouse.
    25 - Henri, hertog van Rohan.
    26 - Vittorio Amedeo; zie no. 2182, p. 87 n. 7.
    27 - Otto; zie no. 2178, p. 78.
    28 - Ottavio d'Arragona, prins van Piccolomini, hertog van Amalfi.
    29 - Maarschalk Urbain de Maillé, markies van Brezé; zijn vrouw Nicole was een zuster van De Richelieu.
    30 - Maarschalk Charles de La Porte, markies (later hertog) van La Meilleray (1602-1664), neef van De Richelieu.
    31 - Gezant in Spanje, toen Frankrijk openlijk tot oorlog met dit land overging, was Emeri Jaubert, graaf van Barrault, baron van Blaignac. Zijn secretaris, le sieur Gautier de Peny, was aanvankelijk onder arrest gehouden.
    32 - Vgl. no. 2164, p. 56 en n. 5 aldaar.
    33 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    34 - Ferdinand, zoon van keizer Ferdinand II.
    35 - Urbanus VIII.
    36 - Paltsgraaf Wolfgang Wilhelm, hertog van Neuburg.
    37 - Het huwelijk tussen Maximiliaan van Beieren en Maria Anna, dochter van Ferdinand II, vond op 15 juli 1635 plaats.
    38 - Over de vrede tussen Ferdinand II en Johann Georg, keurvorst van Saksen, zie no. 2131, p. 3 n. 8.
    39 - Christiaan IV; voor zijn afgezant in Wenen vgl. no. 2182, p. 87 en n. 9 aldaar.
    40 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans, broer van Lodewijk XIII; hij was in januari 1632 in het geheim gehuwd met Margareta van Lotharingen, welk huwelijk de koning op formele gronden ongeldig wilde doen verklaren; vgl. Merc. Franç. XX, p. 849 vv., p. 989 vv. Vgl. no. 2155, p. 41.
    41 - Anna van Pommeren (1590-1660), weduwe van Ernst, hertog van Croy (†1620).
    42 - Elias Diodati uit Genève.
    43 - Zie no. 2137, p. 16 bovenaan en no. 2135, p. 11.
    44 - Johann Joachim von Rusdorf (1589-1640), diplomaat in dienst van paltsgraaf Frederik V en nadien van Zweden.
    45 - In de tekst in cijfercode: 113.266.45 (moet zijn 47).73.1009.35.45.22.98. Ponica (Tobias von Ponikau) was raad en gezant van Bernhard van Saksen-Weimar.
    46 - Codewoord voor ruiterij.
    47 - Schuilnaam voor Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    48 - Codenaam voor Frankrijk.