eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2284. 1635 september 20. Aan P. Schmalz1.

    Nobilissime Domine,

    Binae mihi simul abs te heri redditae sunt, alterae XXVI Iulii, alterae X Augusti scriptae, pro quibus perpetuaque in me benevolentia gratias habeo quam possum maximas. Non repeto quae nunc ad magnum cancellarium2 scribo quaeque tibi scio patere, nec quae ante hos dies septem ad te scripsi3, ne inutiliter decidam tempora occupationibus tuis. Ego, ex quo abiistis, non omisi septimis diebus, saepe et mediis, scribere, et modo mari, modo terra mittere, ut occasio dederat. Sed ubique pericula sunt: terra, si forte detegantur ab hostibus literae, quamquam diligenter sub mercatorum involucris occultatae, mari a piratis, et quia certa curandi literas ratio nulla constituta est.

    Landgravius Hassiae4, qui iam non procul Francofurto abesse nuntiatur, quid acturus sit, avidi omnes expectamus. Dolet, quod non ante mutatam validae civitatis fidem advenerit. Sed etiam sic est, quod agat. Bannerii5 gaudeo tam insignem esse exercitum, cui cum adeo de proximo iubar magni cancellarii affulgeat, id ad praeclarissimas actiones incitamentum fore non dubitamus.

    Gallica pecunia, quanquam exiguae reliquiae de magnis promissis, negotium est difficile extricatu. Tamen cum videant opus sibi esse nostrorum sociis viribus, pollicentur. Sed verba sunt, non sine re tantum, sed et sine ulla scriptura, ex qua urgeri possent. Itaque, ut super rebus Gallicis faciendum est, nihil affirmo. Credo idem et principem Margaritam6 sentire, pro cuius matrimonio vidi Italicum libellum Romae scriptum satis accurate. Certe, si ex Gratiani decreto7 et ejus interpretibus res definienda est, obruentur parlamentarii et episcopi Galliae magno consensu eorum, qui hactenus de id genus quaestionibus per Italiam, Hispaniam, Belgicam, Germaniam et alibi sub pontificis ditione scripsere. Neque possunt obtinere quod volunt Galli, nisi canonistarum conspirationi ius regium et patriae mores fortiter opponant, quod ipsum est ex parte potissima8 transire in protestantium castra. Sed huius rei satis implicatae quis sit futurus exitus, dies docebit.

    234

    Legi quae magnus cancellarius literis et per legatos Saxoni electori9 significavit10. Nihil potuit dici aut gravius aut constantius aut in publicum utilius. Sed quid ista apud obductos callo animos? Superest igitur, ut ad Gallorum exemplum nostra et ipsi curemus. De Vespasiano11 propositum quod scribis, valde displicet. Nonne in Claudium12 satis liberales fuimus13? Sed lactucis14 facile est de alieno corio ludere. Pertinax15, ut video, vim sui nominis obtinet. Tamen tam indigna non exspectaveram, Ἀνδϱὸς ϑανόντος ὡς τάχ᾽ ὄλλυται χάϱις16.

    Posterioribus magni cancellarii literis abfuisse acta, quorum meninerant, iam ante significavi17. Tuis quae nondum tunc parata missurum te scribis, eorum rogo memor ut sis, ut tanto norim melius, quam ad normam mihi dirigendi sint sermones.

    De caeso Gallassio18 nihildum habemus;

    Tarpeio nuper quae sedit culmine cornix Est bene non potuit dicere, dixit, erit19.

    Vale, vir nobilissime, nostri, tui non immemorum, memor.

    Tuae Nobilitati observantissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, X/XX Sept. MDCXXXV.

     

    Heppius20 Galliam orat annua, et aliquid puto impetrabit.

    Scripseram ad D. cancellarium et ad Spiringium21 rogare me, ut sciam, unde recepturus sim trimestre, quod a calendis Augusti deberi coepit, et itinerum impendia, quorum rationes bis transmisi. Spiringius vult me id ex Gallica pecunia repetere; id vero est non ad calendas Octobres aut Novembres, sed ad Graecas. Ego, qui multum in supellectilem parandam erogavi, spero fore, ut illae solutiones non differantur. Quare si e dignitate regni videtur bene sustineri hanc legationem, rogo, ut et nunc et in posterum certi videam aliquid. Ea in re aequissima precor, me adjuves, et paria, si res tulerit, exspectes. Si huic meae rei prospectum satis esset, commendarem et liberalitatem in eos, qui me ad regem deduxerunt, et pro Mousterii22 picturis jam paratis et pro chartis Hottomanni23 et in Hepstenium24.

    235

    Adres: A Monsieur Monsieur Schmalchius, Secrétaire de Monseigneur le Grand Chancelier de Suède.

    Met andere hand: Praesent. Alderstadt, den 8 Octob. 1635.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 1, p. 83. Gedrukt Epist., p. 182; Oxenst. Skrifter 2. afd. IV, p. 558.
    2 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    3 - No. 2274 dd. 14 september.
    4 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    5 - Johan Banér, Zweeds maarschalk.
    6 - Margareta van Lotharingen, op 3 januari 1632 in het geheim gehuwd met Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans, broer van Lodewijk XIII. Men trachtte dit huwelijk door de Franse bisschoppen ongeldig te doen verklaren; zie Merc. Franç. XX, p. 849 vv., p. 989 vv. Het hier genoemde geschrift heb ik niet kunnen achterhalen.
    7 - Gratianus, Camaldulenser monnik (geb. na 1100, † vóór 1179 of 1160), professor in de theologie te Bologna; hij gaf het eerste handboek van het kerkelijk recht uit, het Decretum Gratiani, oorspronkelijk geheten Concordia discordantium canonum.
    8 - De uitgave der Epist. heeft hier de lezing: fortissima.
    9 - Johann Georg, keurvorst van Saksen.
    10 - Zie Oxenst. Skrifter 1. afd. XIII, nos. 92, 168, 176, 187, 188, 204, 209, 273, 283, 288, 293, vooral nos. 168 en 204.
    11 - Codenaam voor Pommeren.
    12 - Codenaam voor Polen.
    13 - De copie te Den Haag heeft - ten onrechte -: fecimus.
    14 - Codenaam voor Frankrijk.
    15 - Schuilnaam voor Johann Georg van Saksen.
    16 - Vgl. Sophocles, Aiax 1266/7: ... τοῦ ϑανόντος ὡς ταχεῖά τις βϱοτοῖς χάϱις διαϱϱεῖ ϰαὶ πϱοδοῦσ᾽ ἁλίσϰεται. en id. frg. 920 (ed. Jebb-Pearson): ἀμνήμονος γὰϱ ὰνδϱὸς ὃλλυται χάϱις.
    17 - Zie no. 2274, p. 218.
    18 - Matthias, graaf Gallas, bevelhebber van Ferdinand II.
    19 - Vgl. Suetonius, Vita Domit. XXIII.
    20 - Johan Heppe.
    21 - Petter Spiring Silvercrona.
    22 - Daniel Dumoustier; vgl. no. 2265, p. 205 en de verwijzing in n. 7 aldaar.
    23 - Jean Hotman; vgl. no. 2265, p. 205 en n. 8 aldaar.
    24 - Johan Epestein, agent van Zweden te Parijs. Het postscriptum ‘Scripseram’ etc. niet in de Haagse copie, evenmin in de uitgave der Epistolae.