eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2300. 1635 oktober 5. Aan L. Grubbe1.

    Nobilissime Domine,

    Magno me beneficio obligasti, quod in tempore maxime necessario non es passus me ignarum eorum, quae in vestris partibus geruntur, scribuntur, dicuntur. Binas abs te literas heri accepi, illas 11 Augusti per Eppesteinium2, alteras 25 Augusti per D. Camerarium3, uberes sane prudentiaeque plenas. Legi et regis Daniae4 ad Saxonem5 literas. Non miror, quod opimum archiepiscopatum aegre a domo sua avelli patitur. Sed frigida satis videntur, quae adfert, ut se a Lubecensi pactione liberet. Et videtur fine literarum acquiescentis illi pactioni praebere speciem. Utile publico esset, si et ille rex ex animo iratus paci Pirnensi6 videretur.

    259

    Placet quod Lunenburgicus conventus Suedici regni sociorumque non exuit memoriam. Qui Galliam regunt cum Imperatore7 bellum nondum habent nec omittunt rationes Viennae, Romae, alibi amicitiam cum imperatore sarciendi, pacem autem cum Hispano8 cudendi. Et sane arma non multum promovent.

    Valentiae obsidio rumoribus iactata ad res nondum venit et de Sabaudo9 multi sinisteriora suspicantur. Rhaeti bellum in Tirolensem agrum proferre nolunt, contenti sua tenere.

    Castilionaeus10, Galliae marescallus, it pro Chaunio11 rerum bellicarum minus gnaro ex Picardia arma Belgis illaturus aut, ut rectius loquar, Picardiam defensurus, quam sub ipsum Ambiani, Dorlani aliarumque urbium conspectum vastant igne et ferro Croati. Maius aliquid vix pollicentur tenues copiae.

    Tota vis belli in cisrhenanas partes conversa est. Rex12 ipse cum XX peditum millibus, VII equitium e nobilitate maxime Sancti Michaëlis monasterium, quod hostis immuniverat, obsidet et iam, puto, ceperit; ad muros enim pervenerat oppugnatio, postremae literae cum e regio comitatu scriberentur. Dux ipse Carolus13 Rembirvillerii castra habet et illis, ut puto, se tenens patietur Gallos pedites autumni hyemisque incommodis, nobilitatem sine stipendio militantem sumptuum diuturnitate, utrosque vero ipsa mora retundere primos impetus.

    Transtulit eodem sua arma Gallasius14 a landgravio15 liber, qui retrocessisse dicitur. Secutus eum est Valetta cardinalis16 cum duce Bernhardo17, an eo relicto Magontiaci variant rumores.

    Apud Autrimentum vicum periculum virium constat factum et machinas aliquot ad regem missas. Eo argumento Galli victoriam ad se trahentes aiunt quatuor iustorum equitum millia, draconarios aliquos, qui omnes postremum faciebant. Gallasii agmen caesos ab se. Qua de re certiora cognoscemus posthac. Gallorum etiam e primoribus quosdam interiisse iam nunc certum est. Pabuli ingens penuria, multis in locis etiam hominibus victus difficilis.

    Insulas Margaritae et Honorati tenet Hispanus atque inde imminet navibus Gallicis Italiam aut quae Turcici sunt imperii petentibus, sed in proximo continente turrem, Canes quae dicitur, oppugnare parans deiectus est.

    Quo se datura sint Lunenburgici18 ac Brandenburgici19 consilia, sciri etiam hic ad rem pertinebit, multoque etiam magis, si quid tempore et rerum tum communium tum propriarum diligentiore consideratu mitigabitur Saxo.

    De pactione Prussica20 multas literas vidi in eundem sensum. Non dubito,

    260

    quin res magnas per Germaniam Bohemiamque et ei annexa gerendi sit nostris spes, quando cum Polono21 pacem temporariam foecundissimae, ut audio, terrae et opimi vectigalis concessione redemerint.

    Deus et haec et alia tum ad gentis Suedicae tum ad totius christiani orbis bonum regat teque, vir nobilissime, sospitet.

    Nobilitati Tuae addictissimus
    H. Grotius.

    V Octobris nov. cal. MDCXXXV, Lutetiae.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 1, p. 89. Gedrukt Epist., p. 187. Voor geadresseerde, Lars Grubbe, zie V no. 2064, p. 432 n. 12.
    2 - Johan Epestein, Zweeds agent te Parijs.
    3 - Ludwig Camerarius, Zweeds gezant in Den Haag.
    4 - Christiaan IV.
    5 - Johann Georg, keurvorst van Saksen.
    6 - Vgl. V, p. 292 n. 1.
    7 - Ferdinand II.
    8 - Philips IV.
    9 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    10 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon; zie over hem V no. 2100, p. 476 n. 4.
    11 - Honoré d'Albert, hertog van Chaulnes; zie no. 2178, p. 79 n. 12.
    12 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    13 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    14 - Matthias, graaf Gallas, keizerlijk bevelhebber.
    15 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    16 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    17 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    18 - Georg, hertog van Braunschweig-Lüneburg.
    19 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    20 - Op 12 september was te Stuhmsdorf een bestand voor 26 jaar gesloten tussen Zweden en Polen.
    21 - Wladislas VII (IV).