Periisse nobis Gustaviburgum regis2 per omnia saecula mirandi nomen praeferens sicut tristes intelligimus, ita pro solatio accipimus quod urbs Maguntia-
286
cum a sociis defenditur; castellum autem propter situm ita se habet, ut ad bellum pacemve magnum adferre possit momentum. Et Galliae rex3 totius regni vires opesque commovet, ut hostem augescentem in cisrhenanis partibus aut pellat aut certe a sibi possessis abstineat.In Alpibus Vallis Telina manet penes Rhaetos. Trans Alpes de Valentia a Gallis, Sabaudis, Parmensi4, Mutinensi5 obsessa laetos nuntios opperimur.
Ne in Picardiam irrumpat hostis, obstat missus eo cum Gallo partim et Helvetio milite marescallus Castilionaeus6.
Inter haec nec de pace frigent sermones Romae, Viennae, Lutetiae7. Nobis qui eventa videmus tam alternantia, causas autem plerasque ignoramus, ne quidem, quid optare debeamus, satis compertum est: nisi forte illud tutissimum est, quod laudat Graecorum sapientissimus:
Summe Pater, nobis, sileamus sive precamur,In quo voto desinam, si hoc adjunxero ut, Serenissima ac Potentissima Regina, Domina Clementissima, Majestatis Tuae valetudo ac res perpetuum floreant.
Lutetiae, 9/19 Octobris 1635.