Nobilissime Domine,
Heri demum, id est decimo Decembris novi calendarii, accepi eas literas, quas III/XIII Octobris Wismaria dederas.
Scio longa esse intervalla et terrestri itinere nobis per bella ablato mari nihil esse certi, in regno scilicet ventorum. Communis fors communiter ferenda est. Hoc tantum rogo, facias, quantum permittunt tempora, ne, quae ibi geruntur, ab aliis potius, ut nunc ex literis, quas ad D. Hepsteinium2 misit cum actis novis D. Mullerus3, quam tuo beneficio discam. Ego omnium, quae his in locis possunt resciri, ipse te gnarum facerem, nisi ad magnum cancellarium4 litteras tibi patere scirem.
Nunc hyems omnes belli conatus gelat, in Italia, ad Rhenum, in Belgico limite; fervent omnia interim novarum dignitatum commentis. Ea nunc ad pecuniam publico reperiendam facillima via est, non sentiente plebe, quantum in ista hirudinum crescente multitudine sit mali.
Spero pervenisse ad vos silvam, quam misi antehac, edictorum, ad res tales pertinentium; item de rei maritimae vectigalibus.
394
Fecit D. Camerarius5 in suis ad me literis mentionem fasciculi a D. cancellario. Eum non accepi. Caleti forte haeret, ut multae fiunt insidiae legatorum et ad legatos literis.
Forte et D. Grubius6, ad quem vos mittere puto, interdum abest Hamburgo. Nulla, ni fallor, certior erit ratio, quam si literae mittantur cum inscriptione ad mercatorem Hamburgensem, cum altera ad aliquem Caleti, cum tertia ad alium Lutetiae, ut sub alienis nominibus perpetuo delitescant. Et ita alios legatos facere intelligo.
Ex actis recentibus, quae transmisit D. Mullerus, video, quam dure nos habeat Saxo7. Bene est, quod sensit, pacis aequae studium tanta lenitate D. cancellarii demonstratum non venisse ex imbecillitatis conscientia. Itaque meliora indies exspectamus.
Det Deus, teque, vir nobilissime, servet.
Lutetiae, I/XI Decembris MDCXXXV.
Rogo sciam, sintne a conventu Polonico probata indutiarum pacta8 et quis status Livoniae sit futurus in religione.
Ex usus communi judicem literas inscribi, si D. Grubbius forte absit, Hamburgum, au S.r Overbeech; Caletum, au S.r Michel Heus, marchand; Lutetiam, au S.r Henry Olivier9, ut insidias effugiant.
De admissionalibus10, Hottomanno11, Mousterio12 numerandis jam eo rectius cogitari poterit, quod pecuniae jam aliquid nobis paratum est.
Adres: A Monsieur Monsieur Schmalchius, secrétaire de Monseigneur le Grand Chancelier de Suède.
Met andere hand: Praesent. die 4 Jan. 636 Stralesundii.