eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2393. 1635 december 14. Van C. de Groot1.

    Venerande Pater,

    404

    Quod septimanae iam intercesserint duae, ex quo non scripsi tibi, ne mei muneris observantem minus me credideris, itinerum effecerunt incommoda, quae expertus varia eo, quod intutae [viae] quibusdam in locis, in aliis aspera[e].

    Straelsundam tres iam ante dies perveni. Quas Amstelodamo scripsi antequam progrederer ulterius, eas spero recte ad te pervenisse2.

    Multum tum metuebam, ne in Sueciam contulisset se dominus cancellarius3, cum ex rumore illud primum, tum deinde ex Blondio4 etiam intellexissem. At illi mutatum propositum nescio qua de causa, cum iam e mobilibus pleraque et aulicorum turbam praemisisset, mihi demtus simul labor eundi longius et subventum festinationi, quam urgebam maxime. Cum advenissem circa vesperam eodem die, ut litteras mihi commissas traderem, effecit dominus Grubbius5; [quibus] traditis salutationem tuo feci nomine, uti iusseras, humillime. In ipsum cubiculum admissus perlectis litteris incepit primum rogare, quis Galliae et praecipue quis Picardiae esset status, an exspectandum in posterum inde aliquod subsidium, pecuniamne, quam debent tanto iam tempore, tandem solverent; quibus omnibus cum respondissem, quae didiceram ex illis primum, quas adportabam, tum etiam ex prioribus litteris tuis, irascentis in morem quassato capite effecturum se dixit, nequid ulterius suae illuderent patientiae. Intromissus erat paulo antequam cum alloquerer Gallus quidam6 Hamburgo missus a Sanctichaumontio7, qui recedere et e Lotharingia pedem referre Galassium8 affirmabat.

    Post haec egressus cubiculo misit, qui ad caenam me invitaret. Inter quam variis me sermonibus dignatus est, cum pauci cum eo, in[ter] quos Laersius9 praecipuus, discumberent. Iussit me postremo, ut postero die ad ipsum redirem. Eo cum esset impeditior, accessum rogare nolui. Hodie dixit mihi dominus Grubbius quaesivisse eum, cur nondum intraverim. At ego nihil urgendum ratus respondi exspectandum mihi, donec id fieret opportune magis.

    Springius10 et Smalchius11 absunt hinc uterque, Elbingam ille, hic Hamburgum profectus, sed ut primum redituri, atque haec est causa, cur nolui ad eum mittere, quas dedisti mihi curandas tabellas. Smalchium paucas ante hebdomadas audio, cum missionem a functione sua inopportune flagitaret, verberibus a domino cancellario esse exceptum et, quod mireris magis, fustibus male habitum.

    Tribunorum militarium prefectorumque aliorum animos, qui ad seditionem videbantur inclinare, recularuntque satis diu cum hoste congredi, compositi sopitique; interim crebre iam cum Saxonico milite conflictus, in quo ad hoc usque tempus superiores nostri.

    Ex rumore, verum eo hauddum satis certo, audimus occidisse infeliciter Meclenburgicum maiorem natu, qui, Augustanae confessionis, Fredericus Adol-

    405

    phus nominabatur12; et enim cum sermonibus inter eum et Saxonicum electorem13 coortis de hoc pacis negotio aperte ille Saxonici argueret perfidiam, hic in iracundiam prolapsus, ut erat temulentus, ense sua excepisse inopinum, ut paulo post exspiraverit.

    Missum Magontiaco centurionem cum litteris ab Hogendorpio14, comitem habui itineris Lubeca Straelsundam usque; is delegatus eam ob causam, ut statum eius urbis penitus Excell. Dn. cancellario aperiat; premitur autem fame, et cum iam diutius sustinere eam non possit, rogat Hogendorpius, visumne ex re fore, ut castellum simul cum oppido Gallis tradatur.

    Landgravius15 animo constanti in partibus persistit ad quem, qui erat Suecico nomine legatus Wolfius16, in hac nunc est aula, Westphalicis in partibus Kniphusius17 exercitum molitur, quem ex urbium praesidiis contrahit, at Sperruterus18, qui cum regimentis quatuor agros Boxtehudanos vastat, militem ducit seditiosum adeo, ut nullis legibus teneri se iactet. Arnemius19 Hamburgi est, subducens se, ut videtur, bello et privatam in posterum vitam ducturus.

    Haec sunt ferme, quae hic disci possunt; de Gallicis Italicisque rebus ignaris (sic) omnino. De quibus tuae maxime litterae quicquid sit, edocere hoc omne possunt certius clariusque quam aliae ullae.

    Deus, venerande pater, tibi nobisque omnibus favens adsit.

    Tuus obedientissimus tibi filius
    Cornelius Grotius.

    Straelsundae, XIV/IV Dec. 1635.

    Onder aan de brief schreef Grotius: Rec. 24 Ian. n.s. 1636.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 25. Eigenh. oorspr. Tesamen met no. 2408 beantw. d. no. 2449.
    2 - No. 2357.
    3 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    4 - Michiel le Blon; zie over hem V, p. 413 n. 8.
    5 - Lars Grubbe; zie over hem V, p. 432 n. 12.
    6 - Misschien Melchior Arod de Sénévas, markies van Saint Romain.
    7 - Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont.
    8 - Matthias, graaf Gallas, bevelhebber in het leger van Ferdinand II.
    9 - Dat zal Erik Larsson von der Linde zijn; zie p. 221 en n. 3 aldaar.
    10 - Petter Spiring Silvercrona, raad van financiën van Zweden.
    11 - Peter Abel Schmalz, secretaris ter Zweedse kanselarij.
    12 - Adolf Friedrich, hertog van Mecklenburg-Schwerin, was op 23 oktober op initiatief van Oxenstierna naar de keurvorst van Saksen gezonden om tussen deze beiden te bemiddelen; hij overleed overigens eerst in 1658.
    13 - Johann Georg, keurvorst van Saksen.
    14 - Gijsbert of Gijsbrecht van Hogendorp; zie V p. 447 n. 4.
    15 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    16 - Herman Wolff, Zweeds gezant te Kassel.
    17 - Dodo von Innhausen und Knyphausen, Zweeds veldmaarschalk.
    18 - Clas Dietrich von Sperreuter, Zweeds generaal-majoor.
    19 - Hans Georg von Arnim.