eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    428

    2408. 1635 december 21. Van C. de Groot1.

    Venerande pater,

    Scripsi tibi ante octiduum2, quo die et Mullerus3 jussu Dn. cancellarii4 scripsisse se dixit mihi. Rediit interea Hamburgo Smalchius5, cui prius salutato litteras tuas6 tradidi. Sed et iterum tum Dn. cancellario collocutus sum; rogabat is continuo, postquam ad ipsum intrassem, quae tua sit sententia, pacemne ignaro citius negotii atque inconsulto Galliae rege7 cum Imperatore8 fieri posse sine nostro judices dedecore, utrum vero exspectandum donec communi ista consensu contrahatur, cum alioquin conditiones offerantur non spernendae, quae neglectae amissaeque semel, haud semper redeunt, cum optaveris. Addebat ipsum interea cardinalem9 animo esse ad pacem quam bellum procliviore; id apparere inde primum, quod cum Imperatore nulla hactenus dissidia nisi tecte, nec quae sunt odia, ea proferant se publice atque ostentent. Sub alterius nomine ipsum regemque accipere atque inferre injurias; tum deinde quod Mazarinus10, quo nemo conciliandis animis utilior suetus sit aliquo jam ex tempore stare ad ipsum et admitti quotidie. Caeterum haud curare eum protestantium res, nisi quatenus suis inde aliquem speret usum etiam cum ipsorum incommodo. Ad ultimum quaerebat ex me, an non ob aliam rem, quam curandas litteras istas missus essem, credidisse se patefactum mihi omne istud negotium cumque tecum colloqui jam non possit, missum me tuo nomine cui animi tui secretiora aperuisses, et ex quo quae sentias deberet discere. Non ignorare se, quam sint Galli fraudulenti et quam non syncere cum iis agunt, quos in societatem suam recipiunt; perspexisse se id tum maxime cum legeret pactos inter illos foederatosque Ordines conditiones, quas chartas a te receperat; e propioribus vero non sine suo damno comperisse, adeo ut si quae facta sunt infecta reddi possint, nihil se tantopere optaturum quam nequid unquam cum Gallis transegisset.

    Respondi ad haec me nec, cum a te discederem, nec antea unquam ad ista, quae haberes arcana, fuisse adhibitum, cum non soleas ea cuiquam mortalium evulgare, litteras tuas suetum exscribere, inspexisse ea duntaxat, quae erant notis scripta vulgaribus, quae implicitis non fuisse mihi cognita. Quod ad pacem pertineret, visum mihi eam non improbare te, illud edictum me praeterquam e litteris, etiam e sermonibus tuis, et ex ipso ingenio, quod semper mite et pacis quam belli amantius; porro non magnam habendam istorum rationem, qui nostri tunc, cum deberent maxime, nullam habuissent.

    Legationem, quam postulaveras toties serius quam oportuerat Sanctichau-

    429

    montio11 injunctam, in qua re ut in aliis omnibus egisse te summa cum fide et diligentia. Ad pecuniam quod attinet, dictis nos vanis ludificasse Bulionium12.

    De ea cum mentionem fecissem, subjecit prospectum jam tibi missis octo imperialium millibus, quos recepturum te brevi aut recepisse jam. Inde in alios prolapsus sermones laudes tuas praedicare se, cum Hollandiam transiret, plures reperisse, qui bene tibi vellent, Amstelodami praecipue, cum ea urbs jam aperte tibi faveat. Heinsium13 etiam inter alios multa ficte praveque de sua jactasse amicitia, quam a prima adolescentia inviolatam ad hoc usque tempus servasset.

    Ad extremum, cum multa de tuis disseruisset virtutibus facta etiam Barneveldii14 mentione et ad coenam se pararet, rogare, me jussissesne, ut ad te continuo reverterer. Dixi jussisse, nisi possem aliqua in re ipsius Illustrissimae Excell. esse utilis, expectaturum me autem, donec advenisset Spiringius15, adportare me litteras, quas, si possem, ei vellem tradere.

    Interim non desinam tibi perscribere, quae hic geruntur, et nunc quidem haec habemus non: profectum in Daniam Sanctichaumontium, finitum in Suecia Ordinum conventum, in eo plenam datam Dn. cancellario, potestatem agendi in Germania, quod utilissimum judicabit, seu pacem sive bellum eligat.

    Quod de Meclenburgico scripseram nuper16, id falsi erat rumoris, at jam nunc certo intelligimus septem regimenta Saxonica stragem a Bannerio17 esse passa.

    Deus, venerande parens, publice privatimque nos juvet.

    Stralsundae, XXI/XI Dec. 1635.

    Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 24 Ian. 1636.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 25. Eigenh. oorspr. Niet ondertek. Tesamen met no. 2393 beantw. d. no. 2449.
    2 - No. 2393.
    3 - Georg Müller; de bedoelde brief is no. 2394.
    4 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    5 - Peter Abel Schmalz; zie over hem V, p. 306 n. 1.
    6 - Vermoedelijk no. 2342 dd. 7 november.
    7 - Lodewijk XIII.
    8 - Ferdinand II.
    9 - De Richelieu.
    10 - Giulio Raimondo Mazzarini (Jules Mazarin), extra-ordinarius nuntius van Urbanus VIII te Parijs.
    11 - Melchior Mitte, baron van Miolans, markies van St. Chaumont.
    12 - Claude de Bullion, surintendant des finances.
    13 - De Leidse hoogleraar Daniel Heinsius.
    14 - De landsadvocaat Johan van Oldenbarnevelt.
    15 - Petter Spiring Silvercrona, raad van financiën van Zweden.
    16 - Zie no. 2393, p. 405 en n. 1 aldaar.
    17 - De Zweedse maarschalk Johan Gustavsson Banér; ter zake vgl. no. 2350, p. 336.