Nobilissime Domine,
Iustissima est, qua uteris excusatio absentiae. Quae si non suppeteret, tamen negotia, quae illis in partibus vos omnes his temporibus urgent, homini non iniquo satis purget etiam diuturnius silentium. Illud nullius culpa, nisi quod saepe non
415
favent venti, neque semper paratae sint, quae vehant naves, evenit, ut tardissimum sit literarum iter, quemadmodum hae tuae, quas habui postremas, XX scriptae Octobris vet. cal. ad me XVII Dec. novi cal. pervenere.Ex itinere magni D. cancellarii2 in Suetiam omnia rebus nostris optima merito expectamus. Id enim a nobis exigit illa cum animi eximia magnitudine conjuncta admirabilis prudentia.
Hic per hyemem res novae quiescunt, nisi pro iis habere liceat nova edicta multa ex immensa, quae hic regnat, honorum cupiditate fructum publico quaerentia.
Caesarianorum3 per Alpes transitum in Italiam videntur ad aliquot tempus inhibiturae nives. Vallis Telina hoc anno foecunda Gallorum victoriis fuit. Nam XXI/XXXI Octobris dux Rohanius4 Caesarianos apud Bormium irrumpere parantes magna affecit clade, in qua mille ferme et quingenti hostium caesi. Inde Hispanos sub Cerbellono5 apud Morbegium se immunientes in fugam egit.
Est et hoc Gallicae felicitatis, quod cum paribus utrinque incommodis laboraretur, Gallassius6 prior in Alsatiam recedens non modo Burgundiam aliaque Galliae magno liberavit metu, sed et Lotharingiae insessa a se loca reliquis occupare volentibus.
A vestris partibus magnum regi7 regiisque administris gaudium attulit Bannerii8 de Saxonibus victoria et Ridvini9 altera. Minus invisum erit quam esse coepit Germaniae nomen, si saepe nobis inde talia nuntientur.
Vale, Nobilissime Domine, nostri non immemor.
Tuae Nobilitati addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, X/XX Dec. MDCXXXV.