Excellentissime Domine,
Postquam literas hodiernas2 obsignaveram, intelligo honorem oppressi Gustaviburgi Hogendorpio nostro3, quod gaudeo, deberi; hostibus occisis dirutum castellum, quod defendi nequiret; literis ducis Bernhardi4 regem5 rogari, ut Maguntiaco victus penuria periclitaturo quamprimum subveniat; Hanoviam defendi; a ducis Lotharingi6 milite - nam Gallasianos7 maximam partem trans Rhenum esse - Dagesteinium, Benfeldii accessionem, oppugnari gerentibus se
430
strenue defensoribus; Mochelium8, quod ab Argentoratensibus non satis comiter haberetur, inde discessisse Benfeldium, cumque et Gallicarum rerum actor Insulanus9 inde absit in hac aula retentus, Valquesteinio10 vacuum dari locum ad promovendas res Caesaris11; neque tamen id valuisse ejus autoritatem, ut civitas Rheni transitum Caesarianis suum per pontem, aut qui agros circum colunt commeatus eis concesserint; dari tamen militibus Caesaris et ducis Caroli exiguo numero aditus liberos.Multi existimant consultum regi fore, ut trans Rhenum et ipse partem mittat copiarum; atque interim bono commeatuum provisu retineat, quae in Alsatia habet.
Haec addenda censui, Excellentissime Domine, cum iisdem votis.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 11/21 Dec. 1635.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.