Excellentissime Domine,
Septem sunt dies, cum binas misi literas2, in quibus de Gustaviburgo irrupto a nostris dirutoque, de Mochelii3 abitu ab Argentorato et alia, quae, quia recte pervenisse spero, non repeto.
De pecunia nobis debita nihil certi quod dicam habeo. Et redemtor ille praediorum fiscalium4 et Heufdii cognatus5 ad me ventitant: queruntur a Bulionio6 novis injunctionibus everti, quae semel convenerant. Tum vero idem redemptor testato denuntiat Heufdio, ut sibi, quod praerogatum est, reddat, quando pactis non stetur. Faciam, ne quid in diligentia mea requiratur. Illud interim video, cum verbis tantum Bulionius Heufdio significaverit, quid facturus sit, nihil autem dederit aut a se aut a rege7 subscriptum, fluctuare negotium, ut nobis et spes ostentari possit et res ipsa auferri, prout tempora tulerint.
Galerae octodecim cum aliis navigiis aliquot ab Hispano8 apparent in mari magnumque metum faciunt provinciae Narbonensi. Rex vere proximo bellum se multo acrius gesturum dicit et praecipue in Italia viginti suorum millibus praeter sociales ibi copias.
Non eo minus ad colloquium de pace res procedit. Cardinalis Bagnius9, qui nuntius pontificis10 hic fuit, vir prudens, cardinalem Guenettium11, quem huic negotio pontifex imposuit, parem oneri judicat. Imperator12 legatos palam ponti-
436
fici nuntiavit suos: Wirtzburgensem episcopum13, Fuggerum baronem, aulici consilii praesidem14, et baronem Curtium15. Rex Galliae, nolens videri pacis desiderio Hispanum praecurrere, prior tamen, sed in aurem pontifici, suorum significavit nomina Brezaeum16, Feuquerium17, Davausium18. Sed Batavi his diebus regi indicarunt suae reipublicae mores statumque rerum non pati, ut alibi de pace agatur quam apud se, ut quoties opus sit relatio ad nationes civitatesque, fieri possit, neque id refugere Hispanum. Non displicet Gallis vitari morbos furentes illis in urbibus, quas Caesar19 nominaverat. Sed ut pontificis legatus veniat in ea loca, ubi non parentium ipsi summum est imperium, sperari non debet. Reperiendum ergo temperamentum videtur, ut locus sumatur non remotus a Batavis, sed romano-catholicus, qualis est Leodium. Tempus video destinari mensem Februarium ejus, qui venit, anni. Videtur pontifex rem velle ab induciis inchoare, ut sedatioribus animis audiantur, quae ad pacem spectant. Interim quantopere Hispanum metuat, satis ostendit pontifex minis anathematis in Parmensem20. Non male Galliae rex, ut ad libramentum rem perducat, pontifici significavit, si quid Parmensi quocunque modo noceatur, se ei vindicem fore.A clero suo rex quatuor milliones petit; obtinebit, quantum video, tres. Sed quae episcopi vicissim adversus reformatos dura postulent, videbit ex charta, quam mitto21, Tua Sublimitas. Ex iis, qui antehac pecuniam regiam tractarunt, tanquam ex spongiis, pro impunitate rapinarum, videntur exprimi posse milliones alii tres. Sex forte ex secretariatibus honoribusque aliis venum propositis. Dubitant tamen rerum periti, an reperiri possint licitatores satis multi satisque animosi rariore jam nummi copia, ex quo cum Hispanis et Belgis commercia desierunt.
Franquendaliae22 in Caesarianorum locum Hispanicum successit praesidium. Colmariensis syndicus23, qui huc venit, ut alimenta suis obtineat, multum queritur de Gallorum militum licentia, in feminas maxime. Benfeldium, cujus nunc cummaxime capto quippe Dagesteinio aditus claudere hostis incipit, ajunt habere ad victum necessaria in biennium; ducem Bernhardum24, praeterquam quod ad regem scripsit, habere in animo aliquid ipsum tentare, quo Maguntiaci necessitatibus subveniat. Gallasii25 copias, quae Tabernis non longe absunt, multum imminutas et mortibus et eorum discessu, qui cum Iohanne Waertio26 Rhenum transiere; Montem Pellicardi extra periculum non esse.
437
Ad Anglos venio. Habet Romae regina Angliae27 hominem28, nomine res ipsus agentem, revera publicas regni, quando apparet magna ex parte pacis hujus arbitrium penes pontificem fore.
Intelligo ex viris magnis, regi Poloniae29 hinc data centum viginti quinque millia scutatorum. Et mussitatur de foedere inter Gallum, Anglum30, Danum31, Polonum. Regis Daniae nothus32, praeter illud de archiepiscopatu Bremensi postulat a Galliae rege, ut qui Gallorum sub Norvegiae littus balenarum capturam exercent, id permissu faciant regis Daniae, nimirum ut hoc exemplo Batavi, quorum magnus ex eo piscatu quaestus est, ad tributum pertrahantur optantibus hoc et Anglis, qui idem jus sibi in harengarum piscatores vindicant.
Accedunt his meis Marini33 literae, qui non desinit in Turca34 spes magnas collocare. Sex millia Caesarianorum ad Brigantium lacum commoda ad transeundas Alpes tempora exspectant.
Faustum qui venit annum sequentesque omnes, Excellentissime Domine, et ego et mei omnes Tuae Sublimitati precamur.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 17/27 Dec. 1635
Etiam de Albis vectigali negotium Danus Galliae commendat.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.
In dorso: Praesent. Wolgast, die 15/25 Jan. 1636.