eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    491

    2451. 1636 januari 24. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Audimus ducem Bernhardum2, cum Mosellam transiisset, ingruentibus in se Piccolominii3 et Viridunensis episcopi4 copiis repulsum, nunc apud Spinale agere. Liberandam ad Alsatiam non cardinalem Valettam5 ipsum, qui Dia6 substiturus sit, sed alios ire: Croatos, sed populabundos tantum, ut solent, in Campaniam penetrasse.

    Rex7 auditis parlamenti Parisiensis querelis contra edicta nupera, jussit eos parere primum postea bonitatem suam experturos. Putatur aliquam partem novarum dignitatum, per quam veterum honos ac pretia decrescunt, resecturus.

    Multis rumoribus celebratur paratus classis Gallicae partim Rupellae, partim Maloï. Verum, quantum intelligo, multa ei desunt, ut utilis esse possit. Angli ut se Gallis Batavisque jungant, quae expeditissima videtur ad Palatinatum recuperandum via, nondum sperant rerum periti, praesertim cum novae legationes metuae ab Hispania in Angliam, ab Anglia in Hispaniam strepant. Pontificem8 sive metu, sive quod suis gentilibus inde majora speret praemia, magis magisque vergere9 ad res Hispanicas, et ea, quae scripsi antehac10, et alia indicio sunt. Urget restitutionem Pigneroli, religionis romanensis solius in Valle Telina, Lotharingiae.

    De matrimonio fratris regii11 negotium in pacis tempora rejicit. Galli, ut duro nodo durum admoveant cuneum, hoc meditantur, ut manu sua perscribat frater regius, se nisi a pontifice episcopi delegentur, qui in Gallia ipsa cognoscant, staturum parlamenti decretis comprobatis judicio episcoporum: sperantes fore, ut ea scriptura sibi demonstrata impellatur pontifex ad id, quod maxime volunt.

    Cum duce Carolo12 agi seorsim coepit per Cognaeum13, fratris regii quondam cancellarium, nunc in regis clementiam receptum et per abbatem Cancamium14. Sed dux ipse in Belgicam profectus dubium reliquit, iveritne persuasurus principi Margaritae, ut spem connubii abjiciat, an omnem faciendae seorsim pacis cogitationem ipse15 abjiciens.

    In Italia nihil fit magni, nisi quod vastatur ager Lomelinus, dux Parmensis16 nondum, quod nuper dicebatur, ad sua rediit. Omnes adhuc foederatorum copiae

    492

    apud Bremam, Candiam, Sartiranam haerent. Hispani muniunt Pirigetonum, ut Laudensem Cremensemque agrum habeant tutiorem. Novariae quoque metuentes, cujus rei causa praefectus ipse Mediolanensis17 se Ticinum contulit, pecuniam e Neapoli ac Sicilia e tributis, Genua sub foenore exspectans. At Neapolitani regni rector18 duas Hispanorum, duas Italorum centurias, quingenta servitia ad implendas galeras misit in Margaritae insulam, ex qua interdum exscensus in oram maritimam Provinciae fiunt non alio adhuc malo, nisi incendio villarum.

    Sprecherus noster19, qui se Sublimitati Tuae, quantum potest, commendat, literis ad me 21/31 Decembris datis statum Rhaetiae tranquillum nuntiat, ex quo Caesarianos20 et Hispanos retudit Rohanius21. Eorum reliquias ex Tirolensi agro ad IV millia partim equitum, partim peditum, transitum in Italiam moliri, id si nunc tentent, perituris haud dubie multis itinerum difficultate et frigore, ut qui non hyberne vestiti sint. Italos a Crequiaco22 et Vitriaco23 - is Provinciae praeest - nihil boni exspectare, multum a Rohanio et Thoirasio24. Ut Vallis Telina veteribus dominis Rhaetis reddatur, et ipsos laborare Rhaetos et cum iis Helvetios protestantes, nam romanenses Helvetios minus aequos Rhaetis esse, quod ipsos Vallis Telinae sequestros abnuant; quin et male ominari audent, quasi iterum, ut Monsoniaco quondam foedere25, delusuri eos sint Galli, verum se meliora sperare. Mater principis Stilianae26 Mondragonia filiam suam Medinae27 Hispano pactam tradere non vult, nisi prius eidem Medinae detur regimen regni Neapolitani, cujus spe in eas nuptias spreto Polono Casimiro28 aliisque assensum praebuit.

    Patri Iosepho29 cardinalatum negat pontifex.

    Rex in ver imminens iterum uti constituit opera nobilitatis feuda possidentis, sed viginti nobilium apud Lotharingiam millia inedia morbisque absumta, superstitum exhaustae opes ita terrent alios, ut vix ullis poenis videantur ad tam periculosam sumptuosamque militiam posse pertrahi. A Vienna habemus obtinuisse Neoburgicum30 mandata ad Piccolominium, ut terris ipsius parcat.

    Audimus in Hispaniam salvam advenisse ab America classem, ferre eam milliones XIV partem alteram regi31, alteram privatis, an supra verum famae quaerendae vulgetur, haud affirmaverim.

    493

    Nostrae hic pecuniae negotium nihilo magis quam hactenus processit. Promissa pulchra, blanda spes; numeratum nihil, signatum nihil.

    Lagrangio32 turmam equitum regendam rex dedit et ejus victoriae jam sunt in chartis nugacibus, quas gazettas vocant.

    Haec praeter nihil habebam, Excellentissime Domine, nisi ut victorias, quales nunc aliquot nuntiatae nobis sunt, saepe obtineas, donec illis imponas culmen honestae pacis.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    14/24 Ianuarii, anni 1636.

     

    Iamjam intelligo repulsos qui Colmariae sucurrere volebant. Argentoratum apertuis quam antehac ad Caesarem33 se inclinat. Itali omnes de Parmensis rebus male augurabantur.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 210; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 143.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - Ottavio d'Arragona, prins van Piccolomini, hertog van Amalfi.
    4 - François van Lotharingen.
    5 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    6 - De tekst der Epist. heeft de lezing: diu. Dia is het stadje St. Dié in de Vogezen.
    7 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    8 - Urbanus VIII.
    9 - De uitgave der Epist. heeft de lezing: urgere.
    10 - Zie no. 2413, p. 436.
    11 - Betreffende het huwelijk van Gaston zie o.a. V no. 2062, p. 431 en n. 1 aldaar.
    12 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    13 - Jacques Le Coigneux († 1651), raad van Gaston. In 1619 werd hij conseiller d'Etat en president in de Chambre des Comptes.
    14 - Misschien le sieur Bruillart, abbé de Coursan, een der kerkelijke waardigheidsbekleders verbonden aan het huis van de kardinaal; vgl. Avenel, Lettres de Richelieu V no. CCLXVIII, p. 515 en noot aldaar.
    15 - Dit woord ontbreekt in de editie der Epist.
    16 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    17 - Diego Mexia Felipes de Guzmán, markies van Leganés.
    18 - Manuel de Guzmán, graaf van Monterey.
    19 - Fortunatus Sprecher von Bernegg; zie over hem IV, p. 138 n. 9.
    20 - De troepen van Ferdinand II.
    21 - Henri, hertog van Rohan.
    22 - Charles Créquy de Blanchefort de Canaples.
    23 - Maarschalk Nicolas de l'Hospital, markies van Vitry (1581-1644).
    24 - Jean de Saint-Bonnet, sieur de Toiras; zie no. 2441, p. 476 n. 20.
    25 - Het verdrag van Monçon, gesloten in 1626.
    26 - Elena Aldobrandini, gehuwd met Antonio Carafa, hertog van Mondragena, prins van Stigliano. Hun dochter was Anna, prinses van Stigliano, hertogin van Sabbionetta; zij huwde in 1636 met de hertog van Medina.
    27 - Felipe Ramirez de Guzmán, hertog van Medina Las Torres; hij werd in 1637 onderkoning van Napels.
    28 - Johan Casimir (1609-1672), broer en van 1649 tot 1668 opvolger van de Poolse koning Wladislas VII (IV).
    29 - Over père Joseph zie V, 16 n. 6.
    30 - Paltsgraaf Wolfgang Wilhelm, hertog van Neuburg en Jülich-Berg.
    31 - Philips IV.
    32 - Jacques de La Grange aux Ormes.
    33 - Ferdinand II.