Nobilissime Domine,
Adesse jam tibi filium meum2, eumque tibi cordi esse multum gaudeo. Laetor etiam equestri in Saxonem3 victoria. Saepe nobis talia eveniant.
De pecunia res adhuc hic intra verba stat: et nihil signati habemus. Heu[f]dius4 semper optima nuntiat, e re5 scilicet Vindicis6. Porsena7 Brezaei8 corpus est tabidum, aegre mobile, ac ne Porsena quidem dici potest. Et ipsis quoque Simonides9 subtrahitur, metuiturque seditio10. De lactucarum11 usu12
495
hoc tempore cum Miltiade13, peritissimo rei herbariae14, sentio. Mimnermum15 spero16 idemque facere video eum qui, Sophiae17 studet in Cimonis18 schola. Causae satis in aperto sunt. Scribit mihi filius19, voluisse magnum D. cancellarium20 mihi annumerari octo imperialium millia. Duo accepi. Quatuor aliorum millium, quorum jam dies effluunt spem mihi per literas facit Spiringius21 et ut puto, erit bonae fidei. Rationes expensi spero idem Spiringius expunget, ut in posterum erogationibus non tamen nisi necessariis sufficiam. Admissionalibus22 pro mea admissione si dari aliquid volet, dabo, et Hottomanno23 pro chartis III millia francorum; si chartas magnus D. cancellarius non expetit, aliquantulum pro opellis quotidianis. Deinde pro imaginibus Mousterio24 imperatis, quantum volet, CCC puta florenos. Sed haec et quae mihi pro pensionibus trimestribus debentur aut etiam ad resarciendos sumptus jam factos, si existimat magnus cancellarius aut etiam D. Spiringius ex Gallica pecunia sumi posse, rem sperant valde incertam, quod eo constantius dico, quia ne hoc quidem tempore ullum habemus instrumentum, unde certi quid petere possimus. Ita res illa semper fluctuat.Rogo amicum te mihi serves. Ego partibus non deero.
Tuae Nobilitatis amicissimus
H. Grotius.
14/24 Ianuarii, 1636.
Adres: A Monsieur Monsieur Schmalchius, secrétaire de monseigneur le Grand Chancelier de Suède.