1
Domine Illustrissime,
Humanitatis tuae fuit meas esse aliquid putare nugas2; officii mei est tibi gratias agere, quas rependere non possum. Iudicii tui fuit Iudaicarum constitutionum editionem3 praescribere: meae erga te observantiae est voluntati tuae parere; si minus possim satisfacere, mitto itaque specimen lucubrationum mearum, quas a Maiemonis metaphrasi4 inchoavi; cuius priores duos libros de scientia et amore latinos feci. Prolegomena describenda curavi, quae Talmudicam historiam continent; duo etiam priora capita primi libri, quorum primum, Deum esse unum et incorporeum probat, secundum docet mundani opificii contemplatione homines ad Dei amorem et reverentiam converti; deinde caput secundi libri, ubi agitur de ratione recitandae lectionis: Audi Israël etc. Adiiciendi videntur novi ritus, quibus in praesentiarum Iudaei utuntur. Tum collatis Christianis constitutionibus nostris Iudaica dogmata confutabo; si tamen operam hanc meam tibi probatam fore ausim sperare.
Pagina iudicium docti subitura moveturVale et amare perge, Domine Illustrissime,
addictissimum tibi
J. de Voysin.
Burdigalae, Cal. Mart. 1636
Adres: Illustrissimo Domino Domino Grotio, Suedorum ad Regem Christianissimum legato.
In dorso schreef Grotius: 1 Martii 1636 Voysin.