Vir Nobilissime,
Legi cum voluptate, quae miseras ex hebraeis latina2 ex latinis Graeca, illa tua, haec fratris3, pari ac fraterna felicitate.
92
Maimonidae quae vertisti, dignissima sunt lectu incenduntque in me multa videndi talia desiderium, audaciam etiam id a te postulandi.
Philosophica, quae sunt Hebraeorum, nihil habent antiqui. Ad eos venere per Arabum rivos ex Graeciae fontibus, unde haurire est limpidiora. Cavalae4 pleraque somnia otiosorum. Unum, quod a Judaeis petendum est, interpretatio est legis per Mosem datae usu approbata. Multae autem sunt partes dignae nosci et intactae hactenus. Sicut de Rege dedit nobis qui nuper obiit Schickardus5; de Synedrio .....6; de Templo Constantinus, cognomine Imperator7, et novissime de intestatorum successione Seldenus8. Ita te quoque in parte aliqua egregia morum hebraicorum explicanda velim bene mereri de publico.
Ego utilem maxime eam partem judico, quae de Synagogis est earumque gubernatione. Sed aequum est eligendi libertatem tibi relinqui; ut dulcior sit, quem elegeris, labor.
De Aeneidos parte in Graecum versa dicere audeo, ex quo renatae sunt literae, paucissimos fuisse, qui Graecos versus tolerabiles scriberent, qui Homeri facilitatem exprimerent, in Italia Galliaque neminem, in Germania unum forte Rhodomannum9, qui tamen, si quid recte judico, ad illud omnibus seculis laudatissimum exemplar minus10 prope quam hic tuus accessit. Quare pergite quaeso, quanquam pauci sunt talium recti judices, bene sperare de nostro seculo aut certe de futuris, cum vestra sola duorum studia habeant, unde alios possint accendere. Ego ut stadii spectator plausu favebo, nec unquam me Deus sivit ita immergi negotiis,
93
ut non talibus ingeniis et legendis et apud alios praedicandis vacem. Vobis opto fortunam dignam tanto literarum profectu.Tuae Nobilitati animo toto addictus
H. Grotius.
14 Aprilis 1636. Lutetiae.