Nobilissime Domine,
Quod nuntiem, haud multum habeo: ita incerta sunt omnia.
Hostis non longe Viriduno Mosam transiit; Campaniae oppida strenue munit tutaturque comes Suessionensis2. In Picardiam, quo se ex Belgico fine aliae hostium copiae contulerunt, rex3 militem mittit et tuendo regno, ut vetus mos est, nobilitatem evocat.
Comiter hic exceptus Parmensis4 abit locum facturus duci Bernhardo5, qui hic exspectatur, ut consilia societ cum Valetta6, Fortio7, Feuqieerio8, qui omnes hic sunt. Res in regno quietae hactenus, quanquam non desint discordiarum semina.
In Italia nil nisi praedae aguntur terra marique. Ad Tombium bene se muniunt Hispani, ad Bremum Sabaudus9, ad Clavennam et Comensem lacum Rohanius10. Pergunt novae hostium copiae transire Alpes, partim ad Mediolanensem agrum, partim Valli Telinae infesti. Navium Hispanicarum, quae peditem Hispanum Genua Vadum advexerant, una, ejus generis quas galeones vocant, tempestatum vi mersa est.
Wurtenbergenses legati11 Viennae adhuc detinentur.
In Alsatia Ensishemum et Marchelshemum retinent Caesariani12. Argentoratum et Basilea pro fortuna partium modo huc, modo illuc nutant.
Ver appetit, res majores, ut credibile est, allaturum.
Tibi tuisque omnia opto prosperrima.
Tuae Nobilitati addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 6 Martii novi Cal. anni 1636.
13
Meldis - à Meaux - est dux Bernhardus, in Campania hostis cum XIV millibus, abest a Catalaunis - Châlon - leucis XII.
Adres: A Monsieur Monsieur Schmalchius, secrétaire de Monseigneur le Grand Chancelier de Suède.
Een afschrift van Laurent Norrmann (1651-1703) uit de bibliotheek van Linköping heeft nog de toevoeging:
Galli Vallem Telinam plane exemtam volunt Rhaetorum imperio, nisi quod e tribus nominatis unum judicem electurus sit Rhaetorum conventus; protestantibus neque sacra neque habitatio in Valle permittitur; sed liceat eis bona sua vendere, aut per romanenses reditus accipere. Censum Rhaeti e Valle percipiant belli tempore XVm, pacis tempore XXVm scutatorum. Haec Rhaetis non placent, sed concoquenda sunt validiorum imperia. Ilanae nunc consultatur his de rebus.
Dux Bernhardus jam Meldas advenit. Hostis in Campania cum XIV millibus abest a Catalauno leucis XII.