Nobilissime Domine,
Sterilia rerum novarum esse solent non hiemis tantum, sed et crudi adhuc veris tempora. Tamen digna nuntiatu victoria est, quae2 apud Ravonem in Lotharingia Gallis contigit Martii 17 novi cal.
Capiebant isthac iter caesariani3, quos e Basileensi agro vicinisque locis fames abegerat, ut agrum Lutzenburgicum peterent, sociorum ibi copiis se addituri. Re intellecta - neque enim latere agmen duorum millium poterat - occurrit a Novocastello, quod apud Tullos est, marchio La Fortius4, mareschalli patris5 in laudes succrescens filius, patentibusque ad Ravonem campis deprehensum hostem non longo proelio, praecipua tuborum vi, quos musquettas vocant, partem alteram exitio dedit, alteram fugere coëgit captis equestribus signis fere duodecim.
In Italia ad reprimendos Mutinensis6 per agrum Placentinum cursantis processus Crequiacus7 cum VII millibus peditum, equitibus MCC aut amplius, partim sui partim Sabaudici8 militis, ad Ticino amni proxima promovit se ipsumque Mediolani praefectum9 eo metu Novariam pertraxit.
Fontani castello adsita pergit occupare Rohanius10. Difficilem in deliberationem idem dux implicuit Rhaetos, qui nunc Curiae conventum habent, regis11 mandato ab eis postulans, ut contenti juris imagine vim ipsam imperii in Vallem Telinam remittant ac ne protestantibus ibi habitare liceat.
55
Tibi omnia opto felicissima.
Tuae Nobilitati addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 17/27 Martii 1636.